sicut salamandrae [1] , animal lacertae[2] figura, stellatum, numquam nisi magnis imbribus proveniens et serenitate desinens[3] . huic tantus[4] rigor, ut ignem tactu restinguat[5] non alio modo quam glacies. eiusdem sanie, quae lactea ore vomitur, quacumque parte corporis humani contacta toti[6] defluunt pili, idque, quod contactum est, colorem in vitiliginem[7] mutat.