[1] Aquitanicae sunt Ambilatri[2], Anagnutes, Pictones, Santoni[3] liberi, Bituriges[4] liberi cognomine Vivisci [5], Aquitani, unde nomen provinciae[6], Sediboviates[7]. mox in oppidum contributi Convenae, Begerri[8], Tarbelli[9] Quattuorsignani , Cocosates[10] Sexsignani, Venami[11], Onobrisates, Belendi, saltus Pyrenaeus infraque[12] Monesi[13], Oscidates Montani [14] Sybillates[15], Camponi[16], Bercorcates[17], Pinpedunni[18], Lassunni [19], Vellates[20], Toruates[21], Consoranni, Ausci, Elusates[22], Sottiates [23], Oscidates Campestres, Succasses[24], Latusates[25], Basaboiates[26], Vassei[27], Sennates[28], Cambolectri[29] Agessinates.
Pictonibus iuncti[30] autem[31] Bituriges[32] liberi qui[33] Cubi appellantur, dein Lemo- vices[34], Arverni[35] liberi, Vellavi liberi[36], Gabales. rursus Narbonensi provinciae contermini Ruteni[37], Cadurci[38], Nitiobroges[39] Tarneque amne discreti a Tolosanis Petrocori.
Maria circa oram ad Rhenum septentrionalis oceanus, inter[40] Rhenum et Sequanam Britannicus, inter id et Pyrenaeum Gallicus. insulae conplures Venestorum[41] et quae[42] Veneticae appellantur et in[43] Aquitanico[44] sinu Vliaros[45].