[1] <2> Duae sunt praeter lunarem paucisque caeli locis constant. namque vergiliae privatim[2] attinent[3] ad fructus, ut quarum exortu aestas[4] incipiat, occasu hiems, semestri[5] spatio intra se messes vindemiasque et omnium maturitatem[6] conplexae[7]. est praeterea in caelo qui vocatur lacteus[8] circulus,
etiam visu facilis [huius defluvio velut ex ubere aliquo sata cuncta lactescunt] duorum siderum observatione[9], aquilae in septentrionali parte et in austrina caniculae, cuius mentionem suo loco fecimus. ipse circulus[10] fertur per sagittarium atque geminos, solis centro bis[11] aequinoctialem circulum secans, commissuras eorum optinente hinc aquila illinc canicula.
ideo effectus utriusque ad omnes frugiferas pertinent terras, quoniam in his tantum locis solis terraeque centra[12] congruunt. igitur horum siderum diebus si purus atque mitis aër genitalem ilium lacteumque sucum transmisit in terras, laeta adulescunt sata; si luna[13] qua dictum est ratione roscidum frigus[14] aspersit, admixta amaritudo ut in lacte puerperium necat.
[15]modus in terris huius iniuriae, quem[16] fecit in quacumque convexitate comitatus utriusque causae, et ideo non pariter in toto orbe sentitur, ut nec dies. aquilam diximus in Italia exoriri a. d. XIII kal. Ian., nec patitur ratio naturae quicquam in satis ante eum diem spei esse certae. si vero interlunium incidat, omnes hibernos fructus et praecoces laedi necesse est.
Robigalia Numa constituit anno regni sui XI, quae nunc aguntur a. d. VII kal. Mai., quoniam tune fere segetes robigo occupat. hoc tempus Varro determinavit[21] sole tauri partem x obtinente , sicut tune ferebat ratio. sed vera causa est, quod post dies undeviginti[22] ab aequinoctio verno per id quadriduum [23] varia gentium observatione in IIII kal. Mai. canis occidit, sidus et per se vehemens et cui praeoccidere caniculam necesse sit.
Vinalia priora, quae ante hos dies sunt VIIII kal. Mai[26]. degustandis vinis instituta, nihil ad fructus attinent, nec quae adhuc diximus ad vites oleasque, quoniam earum conceptus exortu[27] vergiliarum incipit a. d. I id. Mai., ut docuimus. aliud hoc quadriduum[28] est, quo[29] neque rore[30] sordidas[31] velim[32]—exurit[33] enim frigidum sidus[34] arcturi postridie occidens —, et multo minus plenilunium incidere[35].
<4> IIII non. Iun. iterum aquila exoritur vesperi, decretorio die florentibus oleis vitibusque, si plenilunium in eum incidat. equidem et solstitium VIII kal. Iul. in[36] simili causa duxerim et canis ortum post dies a solstitio XXIII, sed interlunio accidente[37], quoniam vapore constat culpa acinique praecocuntur in callum. rursus plenilunium nocet a. d. IIII non. Iul., cum Aegypto canicula exoritur, vel certe XVI kal. Aug., cum Italiae, item XII kal. Aug., cum aquila occidit, usque in X kal.
<5> Intra haec constat caelestis sterilitas,neque negaverim posse ea[42] permutari[43]algentium[44] locorum et[45] aestuantium [46] natura[47]. set a nobis rationem demonstratam esse satis est; reliqua observatione cuiusque constabunt. alterutrum quidem fore in causa, hoc[48] est plenilunium aut interlunium, non erit dubium.
et in hoc mirari[49] benignitatem[50] naturae succurrit: iam primum hanc iniuriam omnibus annis accidere non posse propter statos[51] siderum cursus, nec nisi paucis noctibus anni, idque quando sit futurum facile nosci ac, ne per omnes menses timeretur[52], earum[53] quoque[54] lege divisum[55]: aestate interlunia praeterquam biduo secura esse, hieme plenilunia, nec nisi aestivis brevissimisque noctibus metui, diebus non idem[56] valere;
[57] praeterea tam facile intellegi , ut formica, minimum animal, interlunio quiescat, plenilunio operetur[58] etiam noctibus; avem parram[59] oriente sirio ipso die non apparere et donec[60] occidat, e diverso chlorionem[61] prodire[62] ipso die solstitii; neutrum vero lunae statum noxium esse, ne[63] noctibus quidem nisi serenis et omni aura[64] quiescente, quoniam neque in nube neque in flatu cadunt rores, sic quoque non sine remedio.
alii siluri carnem leniter[72] uri a vento, ut per totam vineam fumus dispergatur . Varro auctor est, si[73] fidiculae occasu, quod est initium autumin, uva picta consecretur inter vites, minus nocere tempestates. Archibius ad Antiochum Syriae regem scripsit, si fictili novo obruatur[74] rubeta rana in media segete, non esse noxias tempestates.
[75] Opera rustica huius intervalli:terram[76] iterare[77], arbores circumfodere[78] aut, ubi[79] aestuosa regio poscat, adcumulare —germinantia nisi in solo luxurioso fodienda non sunt—, seminaria purgare[80] sarculo, messem hordeaciam facere, aream messi[81] praeparare, Catonis sententia amurca temperatam, creta[82] Vergili operosius. maiore ex parte aequant tantum et fimo bubulo dilutiore inlinuunt. id satis ad pulveris remedium videtur.