[1] Chamaeleonem[2] aliqui ixian[3] vocant. duo genera eius: candidior asperiora habet folia, serpit in terra[4] echini[5] modo spinas erigens, radice dulci, odore gravi[6]. quibusdam in[7] locis viscum gignit album sub alis[8] foliorum, maxime circa canis ortum, quo modo tura nasci dicuntur, unde et ixia[9] appellatur. hac[10] mastiche utuntur mulieres. quare et[11] chamaeleon vocetur[12], varietate foliorum evenit; mutat enim cum terra colores, hic niger, illic[13] viridis, aliubi[14] cyaneus[15] , aliubi[16] croceus atque aliis coloribus.
[17] ex his candidus hydropicos sanat suco radicis decoctae; bibitur drachma in passo. pellit et interaneorum animalia acetabuli mensura suci eiusdem in vino austero cum origani scopis[18]. facit[19]ad[20] difficultatem urinae. hic sucus occidit [21][22] et canes suesque[23] in polenta addita aqua et oleo, contrahit in se mures ac necat, nisi protinus aquam[24] sorbeant . radicem eius aliqui concisam servari iubent funiculis pendentem decoquereque[25] in cibo contra fluctiones[26], quas Graeci rheumatismos vocant.
[27] ex nigris aliqui marem dixere, cui flos purpureus esset[28], et feminam, cui[29] violaceus; set[30] una[31] nascuntur caule cubitali, crassitudine digitali. radicibus eorum[32] lichenes curantur cum sulpure et bitumine una coctis, conmanducatis vero dentes mobiles aut in aceto decoctis. suco scabiem et quadripedum sanant. et ricinos canum necat[33], iuvencos[34] quoque anginae modo, quare a quibusdam ulophyton[35] vocatur, set[36] et cynozolon[37] propter gravitatem odoris. ferunt et haec viscum ulceribus utilissimum. omnium autem generum eorum radices scorpionibus adversantur.