C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XXIX
Naturae[1] remediorum atque multitudo instantium ac praeteritorum[2] plura de ipsa medendi arte cogunt dicere, quamquam non ignaros[3], nulli[4] ante haec Latino sermone[5] condita ancepsque, lubricum[6] esse rerum omnium novarum exordium[7], utique tam[8] sterilis[9] gratiae[10] tantaeque[11] difficultatis[12] in promendo.
sed quaestionem[13] occurrere verisimile est omnium, qui haec noscant[14], cogitationi, quonam modo exoleverint[15] in medicinae usu[16] quae iam parata[17] atque pertinentia erant, mirumque et indignum protinus subit, nullam artium[18] inconstantiorem fuisse aut[19] etiamnunc[20] saepius mutari[21], cum sit fructuosior nulla. dis[22] primum inventores suos adsignavit et caelo dicavit[23],
[24] nec non et[25] hodie multifariam [26] ab oraculis medicina petitur[27]. auxit deinde famam[28] etiam crimine, ictum fulmine Aesculapium fabulata, quoniam Tyndareum[29] revocavisset ad vitam—nec tamen cessavit[30] narrare alios revixisse opera[31] sua—, clara Troianis temporibus, a[32] quibus fama certior, vulnerum tamen dumtaxat remediis.
[33] Sequentia eius, mirum dictu, in nocte densissima latuere usque ad Peloponnesiacum bellum. tune eaM revocavit in lucem Hippocrates, genitus in insula Coo in primis clara ac valida et Aesculapio dicata. is, cum fuisset mos[34], liberatos morbis scribere in templo eius dei quid auxiliatum [35] esset[36], ut[37] postea similitudo proficeret, exscripsisse ea traditur atque, ut Varro apud nos credit, templo[38] cremato iis[39] instituisse medicinam hanc, quae clinice vocatur. nec fruit postea quaestus modus, quoniam Prodicus[40], Selymbriae natus, e discipulis[41] eius instituit[42] quam vocant iatralipticen[43] et unctoribus[44] quoque medicorum ac mediastinis[45] vectigal invenit.
[46] Horum placita Chrysippus ingenti garrulitate mutavit , plurimumque et ex Chrysippo[47] discipulus eius Erasistratus , Aristotelis filia genitus. hic Antiocho[48] rege sanato centum talentis donatus est a rege Ptolemaeo[49] filio eius, ut incipiamus et praemia[50] artis ostendere[51].
Alia factio ab experimentis se[52] cognominans[53] empiricen coepit in Sicilia, Acrone[54] Agragantino[55] Empedoclis[56] physici[57] auctoritate[58] commendato,
[59] dissederuntque hae scholae[60], et[61] omnes eas damnavit Herophilus[62] in musicos pedes venarum pulsu discripto[63] per aetatum[64] gradus[65]. deserta deinde. et haec secta est, quoniam necesse erat in ea[66] litteras scire; mutata et quam postea Asclepiades, ut rettulimus, invenerat. auditor eius[67] Themison[68] fuit seque[69][70] inter initia adscripsit illi[71], mox procedente[72] vita[73] sua[74] et placita mutavit, sed et illa Antonius Musa eiusdem auctoritate [75][76] divi Augusti, quem contraria medicina gravi periculo [77] exemerat[78].
[79] multos praetereo[80] medicos celeberrimosque ex iis[81] Cassios, Carpetanos[82], Arruntios[83], Rubrios. CCL[84] HS[85] annuae iis[86] mercedes[87] fuere apud principes. Q.[88] Stertinius inputavit[89] principibus, quod sestertiis quingenis annuis contentus esset, sescena enim sibi quaestu urbis fuisse enumeratis[90] domibus ostendebat.
[91] par et fratri[92] eius merces a Claudio Caesare infusa est, censusque, quamquam exhausti [93] operibus[94] Neapoli exornata, heredi[95] HS ccc[96] reliquere, quantum aetate eadem[97] Arruntius solus. exortus deinde est Vettius[98] Valens, adulterio Messalinae Claudii Caesaris nobilitatus,[99] pariterque eloquentiae[100] adsectatores[101] et[102] potentiae [103] nanctus novam instituit sectam.
[104] eadem aetas Neronis[105] principatu[106] ad Thessalum transilivit, delentem cuncta placita [107] et rabie quadam in omnis[108] aevi medicos[109] perorantem, quali prudentia ingenioque, aestimari vel uno argumento abunde[110] potest[111], cum monumento suo[112], quod est Appia[113] via, iatronicen[114] se inscripserit. nullius histrionum[115] equorumque[116] trigarii comitatior[117] egressus in publico erat, cum Crinas[118] Massiliensis arte geminata, ut[119] cautior religiosiorque, ad siderum motus ex ephemeride mathematica cibos dando horasque observando auctoritate eum praecessit, nuperque HS[120] C??? reliquit, muris patriae moenibusque[121] aliis paene non minore summa extructis.
[122] hi regebant fata, cum repente civitatem Charmis[123] ex eadem Massilia invasit damnatis non solum prioribus medicis, verum et[124] balineis, frigidaque etiam hibernis algoribus lavari persuasit[125]. mersit[126] aegros in lacus[127]. videbamus senes consulares usque in ostentationem [128] rigentes, qua de re exstat etiam Annaei[129] Senecae adstipulatio.
[130] nec dubium est omnes istos famam[131] novitate aliqua aucupantes anima statim[132] nostra negotiari. hinc illae circa aegros miserae sententiarum concertationes, nullo idem censente, ne videatur accessio alterius. hinc illa infelicis[133] monumenti[134] inscriptio[135] : turba se[136] medicorum[137] perisse. mutatur ars cottidie[138] totiens interpolis[139], et ingeniorum Graeciae flatu inpellimur[140], palamque[141] est, ut quisque [142] inter istos loquendo polleat[143], imperatorem ilico[144] vitae nostrae necisque fieri, ceu[145] vero non milia gentium sine medicis degant[146] nec tamen sine medicina[147], sicuti populus Romanus[148] ultra sexcentesimum annum, neque ipse[149] in accipiendis [150] artibus lentus[151], medicinae vero etiam avidus, done expertam damnavit.
[152] Etenim percensere[153] insignia priscorum in his moribus convenit. Cassius Hemina[154] ex antiquissimis[155] auctor est primum e medicis venisse Romam Peloponneso[156] Archagathum Lysaniae[157] filium L. Aemilio M. Livio cos. anno urbis DXXXV, eique ius Quiritium datum et tabernam in compito Acilio emptam ob id publice[158].
vulnerarium eum fuisse egregium[159], mireque[160] gratum[161] adventum eius initio[162], mox a saevitia secandi urendique[163] transisse nomen in carnificem et[164] in taedium artem omnesque[165] medicos, quod clarissime[166] intellegi potest ex M. Catone, cuius auctoritati [167] triumphus atque censura[168] minimum conferunt; tanto plus in ipso[169] est. quam ob rem verba eius ipsa ponemus:
Dicam de istis Graecis suo loco, M. fili[170], quid Athenis exquisitum habeam[171] et quod bonum sit[172] illorum litteras inspicere, non perdiscere. vincam nequissimum[173] et indocile genus illorum, et hoc puta vatem[174] dixisse: quandoque[175] ista gens suas litteras dabit, omnia conrumpet[176], tum etiam magis, si[177] medicos suos hoc[178] mittet. iurarunt inter se barbaros necare omnes medicina, sed[179] hoc ipsum mercede faciunt[180], ut fides iis[181] sit et facile disperdant[182]. nos quoque dictitant barbaros et spurcius[183] nos quam alios ʼὀπικῶν[184] appellatione foedant[185]. interdixi tibi[186] de medicis.
Atqui[187] hic Cato[188] sescentesimo quinto anno urbis nostrae obiit[189], octogensimo quinto suo, ne quis illi defuisse publice[190][191] tempora aut[192] privatim vitae spatia ad experiendum [193] arbitretur. quid ergo? damnatam ab[194] eo rem utilissimam[195] credimus? minime, Hercules. subicit[196] enim qua[197] medicina se et[198] coniugem usque ad longam senectam perduxerit, his ipsis scilicet, quae nunc nos tractamus[199], profiteturque[200] esse commentarium[201] sibi, quo medeatur filio, servis, familiaribus, quem nos per genera usus sui[202] digerimus [203].
non rem antiqui damnabant, sed artem, maxime vero quaestum esse[204] mranipretio[205] vitae recusabant. ideo templum Aesculapii[206], etiam cum reciperetur is deus, extra urbem fecisse iterumque[207] in insula traduntur et[208], cum Graecos Italia pellerent, diu etiam[209] post Catonem, excepisse [210] medicos.
augebo providentiam illorum. solam hanc artium Graecarum nondum exercet Romana gravitas, in tanto[211] fructu[212] paucissimi Quiritium attigere, et ipsi statim ad Graecos[213] transfugae, immo vero auctoritas aliter quam Graece eam tractantibus etiam apud inperitos expertesque linguae non est, ac[214] minus credunt quae ad salutem suam pertinent, si intellegant[215]. itaque, Hercules, in[216] hac artium sola[217] evenit, ut cuicumque medicum[218] se professo [219] statim credatur, cum sit periculum in nullo mendacio maius.
non tamen illud intuemur[220] ; adeo[221] blanda est sperandi pro se cuique dulcedo. nulla praeterea lex, quae puniat inscitiam[222] capitalem[223], nullum exemplum vindictae. discunt periculis nostris et experimenta per mortes agunt, medicoque tantum hominem occidisse inpunitas summa est. quin immo transit[224] convitium et intemperantia culpatur , ultroque qui periere[225] arguuntur. sed decuriae pro more[226] censuris principum examinantur[227], inquisitio per parietes[228] agitur[229], et qui de nummo iudicet a Gadibus columnisque Herculis arcessitur, de exilio vero non nisi[230] XLV electis viris datur tabella:
at de iudice ipso quales in consilium[231] eunt statim occisuri! merito, dum nemini nostrum libet scire, quid[232] saluti suae opus sit. alienis pedibus ambulamus [233], alienis oculis agnoscimus, aliena memoria salutamus, aliena[234] et vivimus opera, perieruntque rerum naturae pretia et vitae argumenta. nihil aliud pro nostro habemus quam[235] delicias.
non deseram Catonem tam ambitiosae artis invidiae a me obiectum aut[236] senatum illum, qui ita censebat, idque[237] non criminibus artis arreptis, ut aliquis exspectaverit. quid enim[238] venenorum fertilius[239] aut unde[240] plures[241] testamentorum insidiae? iam vero et adulteria etiam in[242] principum domibus, ut Eudemi[243] in Livia Drusi Caesaris, item Valentis in qua dictum est regina.
non sint[244] artis[245] ista, sed hominum: non magis haec urbi timuit[246] Cato, ut equidem credo, quam reginas. ne avaritiam quidem arguam rapacesque nundinas pendentibus fatis et dolorum indicaturam ac mortis[247] arram[248] aut arcana[249] praecepti [250], squamam[251] in oculis emovendam[252] potius quam extrahendam . per quae effectum est, ut[253] nihil magis pro re[254] videretur quam multitudo grassantium; neque enim pudor[255], sed aemuli pretia summittunt.
[256] notum[257] est ab eodem Charmide[258] unum aegrum e[259] provincialibus Hs[260]CC[261] reconductum[262],[263] Alconti vulnerum medico[264] HS |C???[265] | damnato ademisse [266] Claudium principem, eidemque in Gallia exulanti et deinde restituto adquisitum non minus intra[267] paucos annos. et haec personis inputentur.
ne faecem[268] quidem aut[269] inscitiam[270] eius turpem[271] arguamus[272] : ipsorum[273]procerum intemperantiam[274] inmodicis[275] aquarum calidarum[276] deverticulis, imperiosa inedia[277] et ab isdem deficientibus cibo[278] saepius die[279] ingesto[280], mille praeterea paenitentiae[281] modis, culinarum etiam praeceptis et unguentorum mixturis, quando nullas omisere vitae inlecebras.
[282] invehi peregrinas merces conciliarique externa pretia displicuisse maioribus crediderim equidem[283], non tamen hoc Catonem providisse, cum damnaret artem. theriace[284] vocatur excogitata composition luxuria[285] finxit[286] rebus sexcentis[287], cum tot remedia dederit natura, quae singula sufficerent. Mithridatium[288] antidotum ex rebus LIIII componitur, inter[289] nullas [290] pondere aequali, et[291] quarundam rerum sexagesima denarii unius imperatur[292], quo deorum, per Fidem[293], ista monstrante!
[294] hominum enim[295] subtilitas tanta esse non potuit; ostentatio artis et portentosa scientiae venditatio manifesta est. ac ne ipsi quidem illa[296] novere[297], conperique volgo pro cinnabari Indica in medicamenta minium addi[298] inscitia nominis, quod esse[299] venenum docebimus inter pigmenta.
[300] verum haec ad singulorum salutem pertinent; illa autem, quae timuit Cato atque providit, innocentiora multo[301] et parva opinatu[302], quae[303] proceres artis eius[304] de semet ipsi[305] fateantur, illa perdidere imperii[306] mores, illa, quae sani patimur, luctatus, ceromata[307] ceu valitudinis causa instituta, balineae ardentes, quibus persuasere in corporibus cibos[308] coqui[309], ut nemo non minus validus exiret, oboedientissimi vero efferrentur, potus deinde ieiunorum ac vomitiones et rursus perpotationes ac pilorum eviratio[310] instituta resinis eorum, itemque pectines in[311] feminis quidem publicati.
[316] Haec fuerint dicenda pro senatu illo sescentisque p. R. annis adversus artem, in qua condicione[317] insidiosissima auctoritatem[318] pessimis[319] boni faciunt, simul contra attonitas quorundam persuasiones[320], qui prodesse nisi[321] pretiosa non putant. neque enim dubitaverim aliquis fastidio futura quae dicentur[322] animalia, at non[323] Vergilio[324] fuit nominare formicas[325] nulla necessitate et curculiones ac lucifugis congesta cubilia blattis, non Homero inter proelia deorum inprobitatem muscae describere[326], non naturae gignere ista, cum gignat[327] hominem. proinde causas quisque et effectus, non res aestimet.
Ordiemur[328] autem confessis[329], hoc est lanis ovisque, ob id ut[330] rebus praecipuis honos in primis perhibeatur. quaedam etiam sic[331] alienis locis, tamen obiter, dici[332] necesse erit. nec deerat materia[333] pompae, si quicquam aliud intueri liberet[334] quam fidem operis, quippe inter prima[335] proditis etiam ex cinere phoenicis nidoque medicinis, ceu vero id certum esset atque non fabulosum. inridere est vitam[336] remedia post millensimum annum reditura [337] monstrare.