[1] Sanguinem sistit in naribus sebum ex omento pecudum inditum[2], item coagulum ex aqua, maxime agninum , subductum vel infusum[3], etiam si alia non prosint, adips anserinus cum butyro pari pondere pastillis[4] ingestus, coclearum terrena[5], sed et ipsae extractae testis; e naribus 110 fluentem cocleae contritae fronti inlitae, aranei tela[6] ; gallinacei [7] cerebellum vel sanguis[8] profluvia ex cerebro, item columbinus ob id[9] servatus concretusque. si vero ex vulnere inmodice fluat, fimi caballini cum putaminibus ovorum[10] cremati cinis[11] inpositus mire sistit.
[12] Ulceribus[13] medetur oesypum[14] cum hordei cinere et aerugine aequis partibus, ad carcinomata quoque ac serpentia valet. erodit et[15] ulcerum margines, carnesque exscrescentes ad aequalitatem redigit; explet[16] quoque et ad[17] cicatricem perducit. magna vis et in cinere pecudum fimi ad carcinomata, addito nitro, aut in[18] cinere ex ossibus feminum agninorum, praecipue in iis[19] ulceribus, quae cicatricem non trahant[20]. magna et pulmonibus, praecipue[21] arietum: carnes excrescentes[22] in ulceribus ad aequalitatem efficacissime reducunt;
[23] fimo quoque ipso ovium sub testo[24] calefacto et subacto[25] tumor vulnerum sedatur, fistulae purgantur sananturque , item epinyctides. summa vero[26] in[27] canini capitis cinere: excrescentia omnia spodii vice erodit[28] ac[29] persanat. et murino fimo eroduntur, item mustelae fimi cinere[30]. duritias[31] in alto[32] ulcerum et carcinomata persequitur multipeda trita admixta[33] resina terebinthina et sinopide. eadem utilissima sunt in iis[34] ulceribus, quae vermibus periclitentur [35].
[36] quin[37] et vermium ipsorum genera mirandos[38] usus habent. cosses, qui in ligno nascuntur, sanant ulcera[39] omnia[40], nomas vero combusti cum pari pondere anesi[41] ex[42] oleo inliti. vulnera recentia conglutinant terreni adeo, ut nervos quoque abscisos[43] inlitis solidari intra septimum diem persuasio[44] sit; itaque in melle servandos censent. cinis eorum margines ulcerum duriores absumit[45] cum pice lliquida[46] vel symphyto et[47] melle.
[48] quidam arefactis in sole ad vulnera ex aceto utuntur nec[49] solvunt nisi biduo[50] intermisso . eadem ratione et coclearum terrena[51] prosunt[52], totaeque exemptae[53] recentia vulnera tusae[54] inpositae conglutinant et[55] nomas sistunt.—(Herpes[56] quoque animal[57] a[58] Graecis vocatur[59], quo praecipue sanantur[60] quaecumque[61] serpunt[62] ).— cocleae[63] prosunt et[64] cum testis suis tusae; cum murra quidem et ture etiam praecisos[65] nervos sanare dicuntur.
draconum quoque adeps siccatus in sole magnopere prodest, item[66] gallinacei cerebrum recentibus plagis. sale viperino in cibo sumpto tradunt et ulcera tractabiliora fieri ac celerius sanari. Antonius quidem medicus, cum incidisset[67] insanabilia ulcera[68], viperas edendas[69] dabat miraque celeritate [70] persanabat[71]. trixallidum[72] cinis margines ulcerum duros aufert[73] cum[74] melle, item fimi columbini cum arrhenico[75] et melle[76], eademque[77] erodentia[78] sunt.
[79] bubonis cerebrum[80] cum adipe anserino mire vulnera[81] dicitur glutinare; quae vero[82] vocantur cacoēthe, cinis feminurm[83] arietis cum lacte muliebri [84], diligenter prius elutis linteolis, ulula avis cocta in oleo, cui liquato miscetur butyrum ovillum et mel[85]. ulcerum [86] labra duriora apes in melle mortuae[87] emolliunt[88], et elephantiasin[89] sanguis[90] et cinis mustelae. verberum vulnera atque vibices pellibus ovium recentibus inpositis obliterantur.
[91] Articulorum fracturis cinis feminum pecudis peculiariter medetur cum cera—efficacius idem medicamentum fit maxillis simul ustis cornuque cervino et cera mollita rosaceo—; ossibus fractis caninum cerebrum linteolo inlito, superpositis[92] lanis, quae subinde oleo[93] subfundantur ; fere XIIII diebus solidat, nec tardius cinis silvestris muris[94] cum melle aut vermium terrenorum, qui et ossa extrahit.
[95] Cicatrices ad colorem[96] reducit pecudum pulmo, praecipue ex ariete, sebum ex nitro[97], lacertae viridis cinis, vernatio anguium ex vino decocta, fimum columbinum cum melle, item[98] vitiligines[99] albas ex vino, vitiliginem[100] et cantharides [101] cum rutae foliorum II partibus. in sole, donec formicet cutis, tolerandae sunt, postea fovere oleoque perunguere necessarium iterumque inlinere[102], idque pluribus diebus facere, caventes exulcerationem altam[103].
[104] ad easdem vitiligines et muscas[105] inlini iubent cum radice Eupatoriae[106], gallinarum fimi[107] candidum servatum in oleo vetere cornea pyxide, vespertilionis sanguinem, fel irenacei ex aqua. scabiem vero bubonis cerebrum cum aphronitro[108], sed ante omnia sanguis caninus sedat[109], pruritum cocleae minutae, latae[110] contritae[111] inlitae.
[112] Harundines et tela quaeque alia extrahenda sunt[113] 20 corpori evocat mus[114] dissectus inpositus, praecipue vero lacerta dissecta et[115] vel caput tantum[116] eius contusum[117] cum sale inpositum, cocleae ex iis[118], quae gregatim folia sectantur, contusae inpositae cum[119] testis et eae[120], quae manduntur, exemptae[121] testis, sed cum leporis coagulo efficacissime. ossa anguium[122] eundem[123] cum coagulo cuiuscumque quadripedis intra tertium diem adprobant effectum. laudantur et cantharides tritae[124] cum farina hordei.