Insulas toto eo[1] mari et Ephorus conplures esse tradidit et Eudoxus et Timosthenes, Clitarchus vero Alexandro regi renuntiatam[2] adeo divitem, ut equos incolae talentis auri permutarent, alteram ubi sacer mons opacus silva[3] repertus esset, destillante[4] arboribus odore [5] mirae suavitatis. contra[6] sinum Persicum Cerne nominatur insula adversa Aethiopiae, cuius neque magnitudo neque intervallum a[7] continente constat; Aethiopas tantum populos habere proditur.
[8] Ephorus auctor est a Rubro mari navigantes in eam non posse propter ardores ultra quasdam columnas — ita appellantur parvae insulae — provehi [9]. Polybius in extrema Mauretania contra montem Atlantem a terra stadia VIII abesse prodidit Cernen, Nepos Cornelius ex adverso maxime Carthaginis a continente [10]p. M, non ampliorem[11] circuitu II. traditur et alia insula contra montem Atlantem, et ipsa Atlantis appellata[12]. ab ea V[13] dierum praenavigatione solitudines ad Aethiopas Hesperios et promunturium[14] quod vocavimus Hesperu Ceras, [15] inde primum circumagente se terrarum fronte in occasum ac mare Atlanticum.
[16] contra hoc quoque promunturium Gorgades insulae narrantur, Gorgonum quondam[17] domus, bidui navigatione[18] distantes[19] a continente[20], ut tradit Xenophon Lampsacenus[21]. penetravit in eas Hanno[22] Poenorum imperator prodiditque hirta feminarum corpora, viros pernicitate evasisse[23]; duarum[24] Gorgadum[25] cutes argumenti et miraculi gratia in lunonis templo posuit, spectatas usque ad Carthaginem captam.
[26] ultra has etiamnum duae Hesperidum insulae narrantur, adeoque omnia circa[27] hoc incerta sunt, ut Statius[28] Sebosus a Gorgonum insulis praenavigatione Atlantis dierum XL ad Hesperidum insulas cursum prodiderit[29], ab his ad Hesperu Ceras unius. nec Mauretaniae insularum certior fama est. paucas modo constat esse ex[30] adverso Autololum[31] a Iuba repertas, in quibus Gaetulicam purpuram tinguere instituerat[32].