Situs autem ita[12] se habet: a sinu Laeanitico[13] alter sinus quem Arabes[14] Aean[15] vocant, in quo[16] Heroon oppidum est. fuit et Cambysu inter Nelos et Marchadas[17], deductis eo aegris exercitus. gens Tyro[18], Daneon portus, ex quo navigabilem alveum perducere in Nilum, qua parte ad Delta dictum decurrit[19], LXII. D[20] intervallo quod inter flumen [21] et Rubrum mare interest, primus[22] omnium Sesostris[23] Aegypti rex cogitavit, mox Darius Persarum, deinde Ptolemaeus sequens, qui[24] et duxit fossam latitudine pedum C, altitudine XXX[25], in longitudinem XXXVII[26]. D p. usque ad Fontes Amaros;
ultra deterruit inundationis metus, excelsiore tribus cubitis Rubro mari[27] conperto quam terra Aegypti. aliqui non eam adferunt causam, sed ne inmisso mari corrumperetur[28] aqua[29] Nili, quae sola potus praebet. nihilo minus iter totum terreno[30] frequentatur a mari Aegyptio, quod est triplex; unum a Pelusio per harenas, in quo, nisi calami defixi regant, via non reperitur, subinde aura[31] vestigia operiente;
alterum[32] ultra Casium[33] montem, quod a LX p. redit in Pelusiacam viam — accolunt Arabes Autaei —[34]; tertium a Gerrho[35], quod Agipsum[36] vocant, per eosdem Arabas[37]LX propius, sed asperum montibus et inops aquarum. eae[38] omnes viae Arsinoen ducunt, conditam sororis nomine in sinu Carandra[39] a Ptolemaeo Philadelpho, qui primus Trogodyticen excussit; amnem[40] qui Arsinoen praefluit Ptolemaeum appellavit.
[41] mox oppidum parvum est Aenum[42] — alii pro hoc Philoterias[43] scribunt —, deinde sunt Asaraei[44], ex Trogodytarum conubiis Arabes feri, insulae Sapirine[45], Scytala[46], mox deserta ad Myos Hormon, ubi fons Tatnos[47], mons Aeas[48], insula lambe[49], portus multi, Berenice[50] oppidum, matris Philadelphi nomine, ad quod iter a Copto[51] diximus[52], Arabes Autaei et Gebadaei[53].
[54] Trogodytice, quam prisci Midoen[55], alii Midioen[56] dixere, mons Pentedactylos , insulae Stenae Dirae[57] aliquot, Halonesi[58] non pauciores, Cardamine, Topazos, quae gemmae nomen dedit. sinus insulis refertus: ex his quae Mareu[59] vocantur, aquosae , quae Eratonos[60], sitientes; regum hi[61] praefecti fuere. introrsus Candaei[62], quos Ophiophagos vocant, serpentibus vesci adsueti; neque alia regio fertilior est earum[63].
[64] Iuba, qui videtur diligentissime persecutus haec, omisit in hoc tractu — nisi[65] exemplarium vitium est — Berenicen alteram, quae Panchrysos[66] cognominata est, et tertiam, quae Epi Dires, insignem loco: est enim sita in cervice longe procurrente, ubi fauces Rubri maris VII.D[67] p. ab Arabia distant. insula[68] ibi Citis[69], topazum[70] ferens et ipsa.
[71] ultra silvae[72], ubi Ptolemais, a Philadelpho condita ad venatus elephantorum, ob id Epi Theras[73] cognominata, iuxta lacum Monoleum. haec est regio secundo volumine a nobis [74] significata, in qua[75] XLV diebus ante solstitium totidemque postea hora sexta consumuntur umbrae et in meridiem reliquis horis cadunt, ceteris diebus in septentrionem, cum in Berenice quam primam posuimus[76] ipso die solstitii sexta [77] hora umbrae in totum absumantur nihilque adnotetur aliud novi, DCII[78] p. intervallo a Ptolemaide: res ingentis exempli locusque subtilitatis inmensae, mundo ibi deprehenso [79], cum indubitata ratione umbrarum Eratosthenes mensuram terrae prodere inde conceperit[80].
[87] maximum hic emporium Trogodytarum, etiam Aethiopum; abest a Ptolemaide V[88] dierum navigatione. deferunt plurimum ebur, rhinocerotum cornua, hippopotamiorum coria, chelium[89] testudinum, sphingia[90], mancipia[91]. supra Aethiopas Aroteras insulae quae Aliaeu[92] vocantur, item Bacchias et Antibacchias et Stratioton[93]. hinc in ora Aethiopiae sinus incognitus, quod miremur[94], cum ulteriora mercatores scrutentur, promunturium in quo fons Cucios[95], expetitus navigantibus;
ultra Isidis portus, decem dierum remigio ab oppido Adulitarum distans; in eum Trogodytis myrra confertur. insulae ante portum duae Pseudopylae[96] vocantur, interiores[97] totidem Pylae; in altera stelae[98] lapideae litteris ignotis. ultra sinus Avalitu[99], dein[100] insula Diodori[101] et aliae[102] desertae, per continentem quoque deserta, oppidum Gaza[103], promunturium et portus Mossylites[104], quo cinnamum[105] devehitur. hucusque Sesostris[106] exercitum duxit. aliqui unum Aethiopiae oppidum ultra ponunt in litore Baragaza[107].
[108] A Mossylico[109] promunturio Atlanticum mare incipere vult Iuba praeter Mauretanias suas Gadis usque navigandum coro, cuius tota sententia hoc in loco subtrahenda non est. a promunturio Indorum[110] quod vocetur Lepte Acra[111], ab aliis Drepanum[112], proponit recto cursu praeter Exustam[113]ad[114] Malichu[115] insulam[116]XV p. esse, inde ad locum quem vocant Sceneos[117]CCXXV p., inde ad insulas[118] Adanu CL:
[119]sic fieri ad apertum mare |XVIII|.LXXV p. reliqui omnes propter ardorem solis navigari posse non putaverunt. quin et commercia ipsa infestant ex insulis Arabes, Ascitae appellati, quoniam bubulos utres binos[120] insternentes[121] ponte piraticam exercent sagittis venenatis. gentes Trogodytarum idem[122] Iuba tradit Therothoas[123] a venatu dictos, mirae velocitatis, sicut Ichthyophagos, natantes ceu maris animalia , Bangenos[124], Zangenas[125], Thalibas[126], Saxinas[127], Sirechas[128], Daremas[129], Domazenes[130].
quin et accolas Nili a Syene non Aethiopum populos, sed Arabum esse dicit usque Meroen; Solis quoque oppidum, quod non procul Memphi in Aegypti situ diximus, Arabas conditores habere. sunt[131] qui [132] et ulteriorem ripam Aethiopiae auferant adnectantque [133]Africae. [ripas autem incoluere[134] propter aquam.] nos relicto cuique intellegendi arbitrio oppida quo traduntur [135]ordine utrimque ponemus a Syene.
[136] Et[137] prius Arabiae latere gens Catadupi[138], deinde Syenitae, oppida Tacompson, quam quidam appellarunt Thaticen[139], Aramum[140], Sesamos[141], Andura[142], Nasarduma[143], Aindoma[144] Come cum[145] Arabeta et Boggia[146], Leupitorga[147], Tantarene[148], Emeae[149], Chindita, Noa, Goploa[150], Gistate[151], Megadale[152], Premni[153], Nups[154], Direa[155], Patigga[156], Bacata[157], Dumana, Radata[158], in quo felis[159] aurea pro deo colebatur, Boron[160], in mediterraneo Mallo[161] proximum Meroae[162].
[163] sic prodidit[164] Bion. Iuba aliter: oppidum munitum[165] Megatichos[166] inter Aegyptum et Aethiopiam , quod Arabes Mirsion[167] vocaverunt, dein Tacompson, Aramum, Sesamum[168], Pide[169], Mamuda[170], Orambim[171] iuxta[172] bituminis fontem, Amodata[173], Prosda, Parenta, Mania[174], Tessata[175], Gallas[176], Zoton, Grau[177] Comen, Emeum, Pidibotas[178], Aendondacometas[179] cometas, Nomadas[180] in tabernaculis viventes, Cistaepen[181], Magadalen[182], Parvam[183] Primin, Nups[184], Direlin[185], Patingan[186], Breves, Magasneos[187], Egasmala[188], Cramda[189], Denna[190], Cadeum, Atthena[191], Batta[192], Alanam[193], Macua[194], Scammos[195], Goram[196] in insula, ab iis Abale[197], Androgalim, Serem[198], Mallos, Agocem[199].
Ex Africae latere tradita sunt eodem nomine Tacompsos altera sive pars[200] prioris, Mogore[201], Saea[202], Aedosa[203], Penariae[204], Primis[205], Magassa[206], Buma[207], Linthuma[208], Spintum, Sidop[209], Censoe[210], Pindicitor[211], Acug[212], Orsum[213], Suara[214], Maumarum, Vrbim, Mulon[215], quod oppidum Graeci Hypaton[216] vocarunt, Pagoarca[217], Zamnes, unde elephanti incipiant, Mambli, Berressa, Coetum[218]. fuit[219] quondam et Epis oppidum contra Meroen, antequam Bion[220] scriberet deletum.
[221]Haec sunt prodita usque Meroen, ex quibus hoc tempore nullum prope utroque latere exstat[222]. certe solitudines nuper renuntiavere principi Neroni missi ab eo milites praetoriani cum tribuno ad explorandum, inter reliqua bella et Aethiopicum cogitanti. intravere autem et eo arma Romana Divi Augusti temporibus duce P.Petronio, et ipso equestris ordinis praefecto Aegypti[223]. is oppida[224][225] expugnavit, quae sola invenimus quo[226] dicemus ordine, Pselcin[227], Primi[228], Bocchin[229], Forum[230] Cambusis[231], Attenam[232], Stadissim [233], ubi Nilus praecipitans se fragore auditum accolis aufert.
diripuit et Napata[234]. longissime autem a Syene progressus est DCCCLXX[235] p. nec tamen arma[236] Romana ibi solitudinem fecerunt: Aegyptiorum bellis attrita est Aethiopia vicissim imperitando serviendoque, clara et potens etiam usque ad Troiana bella Memnone regnante. et[237] Syriae imperitasse eam nostroque litori[238] aetate regis Cephei patet Andromedae fabulis.
[239]Simili modo et de mensura eius varia prodidere, primus Dalion ultra Meroen[240] longe subvectus, mox Aristocreon et Bion[241] et Basilis, Simonides minor etiam quinquennio in Meroe moratus, cum de Aethiopia scriberet. nam[242] Timosthenes, classium Philadelphi praefectus, sine mensura dierum LX a Syene[243] Meroen iter prodidit[244], Eratosthenes DCXXV, Artemidorus DC, Sebosus ab Aegypti extremis |XVI|[245].LXXV[246], unde proxime dicti |XII|[247].L???. verum omnis haec finita nuper disputatio est,
quoniam a Syene DCCCC[248].LXXV[249] Neronis exploratores renuntiavere his modis: a Syene Hieran sycaminon LIII[250] p[251]., inde Tama LXXII[252] regione[253] Euonymiton Aethiopum, Primi[254]CXX, Acinam LXIIII[255], Pitaram[256]XXV[257], Tergedum[258]CVI[259]. insulam Gagauden esse in medio eo[260] tractu; inde primum visas aves psittacos et ab altera, quae vocetur Artigula[261], animal sphingion[262], a Tergedo[263] cynocephalos[264]. inde Nabata[265]LXXX; oppidum id parvum inter praedicta solum. ab eo ad insulam Meroen CCCLX.
aedificia oppidi pauca; regnare feminam Candacen[268], quod nomen multis iam annis ad reginas transiit[269]; delubrum Hammonis et[270] ibi religiosum et toto tractu sacella. cetero cum potirentur[271] rerum Aethiopes, insula ea magnae claritatis fuit. tradunt arma- [272] torum CCL dare solitam, artificum[273]III[274].alii[275] reges Aethiopum [276] XLV esse hodie traduntur.