[1] Murram[2] in isdem silvis permixta[3] arbore[4] nasci tradidere aliqui, plures separatim, quippe multis locis[5] Arabiae gignitur, ut apparebit in generibus. convehitur et ex[6] insulis[7] laudata, petuntque eam etiam ad Trogodytas Sabaei transitu maris. sativa quoque provenit[8], multum silvestri praelata. gaudet rastris atque ablaqueationibus, melior radice refrigerata.
[9] Arbori altitudo ad quinque cubita, nec sine spina, caudice duro et intorto, crassiore[10] quam turis, et ab radice etiam quam reliqua sui parte. corticem levem similemque unedoni scabrum alii spinosumque dixere, folium olivae[11], verum crispius et aculeatum, Iuba olusatri. aliqui similem iunipero, scabriorem tantum spinisque horridam, folio rotundiore [12], sed sapore iuniperi. nec non[13] fuere qui e turis arbore[14] utrumque nasci mentirentur.
[15] Inciduntur bis[16] et ipsae isdemque[17] temporibus, sed a radice usque ad ramos[18] qui valent. sudant autem sponte prius quam incidantur[19] sta;cte[20] dicta[21], cui nulla praefertur. ab hac sativa[22] et in silvestri quoque melior aestiva. non dant ex murra portiones deo, quoniam et apud alios nascitur; regi tamen Gebbanitarum[23] quartas partes eius pendunt. cetero passim a vulgo coemptam in folles conferciunt[24], nostrique unguentarii digerunt[25] haud difficulter odoris atque pinguedinis argumentis.