[1] Ferunt[2], robora et cachrym; ita vocatur pilula in medicina urendi vim habens. gignitur et in abiete, larice, picea, tilia, nuce, platano, postquam folia cecidere, hieme durans. continet nucleum pineis similem. is crescit hieme[3][4], aperitur vere. pilula tota cadit, cum folia coepere[5] crescere.
[6] tam multifera sunt, tot res praeter glandem pariunt robora, sed et boletos suillosque—gulae novissima inritamenta—, qui circa radices gignuntur, quercus probatissimos[7], robur autem et cupressus et pinus noxios. robora ferunt et viscum et mella, ut auctor est Hesiodus, constatque rores melleos e caelo, ut diximus,[8] cadentes non aliis magis insidere frondibus. crematoque[9] robore[10] cinerem nitrosum esse certum est.
Omnes tamen has eius dotes ilex solo provocat cocco. granum hoc[11] primoque ceu scabies[12] fruticis[13], parvae[14] aquifoliae ilicis[15]. cusculium[16] vocant. pensionem alteram tributi pauperibus Hispaniae donat. usum eius ac[17] rationem in conchylii mentione tradidimus. gignitur et in[18] Galatia, Africa, Pisidia, Cilicia, pessimum in Sardinia.
[19] Galliarum glandiferae maxime arbores agaricum ferunt. est autem fungus candidus, odoratus, antidotis[20] efficax, in summis arboribus nascens, nocte relucens. signum hoc eius, quo[21] in tenebris decerpitur. e glandiferis sola quae vocatur aegilops[22] fert pannos arentes, muscoso villo canos, non in cortice modo, verum et e ramis dependentes cubitali magnitudine, odoratos[23], uti[24] diximus[25] inter unguenta.
[26] suberi minima arbor, glans pessima, rara[27], cortex tantum in fructu, praecrassus ac renascens atque etiam in denos pedes undique explanatus. usus eius ancoralibus maxime navium piscantiumque tragulis et cadorum obturamentis, praeterea in hiberno feminarum calceatu. quamobrem non infacete Graeci corticis[28] arborem appellant . sunt et qui feminam ilicem vocent atque, ubi non nascitur ilex, pro ea subere utantur in carpentariis praecipue fabricis, ut circa Elim et Lacedaemonem. nec in Italia tota nascitur aut in Gallia omnino.