[5] Erucae semen scorpionum venenis et muris aranei medetur, bestiolas omnes innascentes corpori[6] arcet, vitia cutis in facie cum melle inlitum, lentigines ex aceto, cicatrices nigras reducit ad candorem cum felle bubulo. aiunt verbera subituris potum ex vino duritiam quandam contra ea[7] sensus[8] induere[9].
in condiendis opsoniis tanta est suavitas, ut Graeci euzomon appellaverint[10]. putant, subtrita eruca si foveantur oculi, claritatem[11] restitui[12],... tussim infantium sedari. radix eius in aqua decocta fracta ossa extrahit[13]...—nam de venere[14] stimulanda diximus—[15] tria folia silvestris erucae sinistra manu decerpta et trita in aqua mulsa si bibantur.
[16] E contrario nasturtium venerem inhibet, animum exacuit, ut diximus. duo eius genera. alvum[17] purgat,[18] detrahit bilem potum X???[19] pondere[20] in aquae[21] VII, strumis cum lomento[22] inlitum opertumque brassica praeclare medetur. alterum est nigrius, quod capitis vitia purgat [visum compurgat[23]], commotas mentes sedat ex aceto sumptum [24], lienem ex vino potum vel cum fico sumptum, tussim , ex melle si cotidie ieiuni sumant.
[25] semen[26] ex vino omnia intestinorum animalia pellit, efficacius addito mentastro . prodest et contra suspiria et tussim cum origano et vino dulci, pectoris doloribus decoctum in lacte caprino. panos discutit cum pice extrahitque corpori aculeos et maculas inlitum ex aceto; contra carcinomata adicitur ovorum album.
[27] et lienibus[28] inlinitur ex aceto, infantibus vero e melle utilissime. Sextius adicit[29] ustum serpentes fugare, scorpionibus resistere, capitis dolores[30] contrito[31], alopecias emendari[32] addito[33] sinapi, gravitatem aurium trito inposito auribus cum fico, dentium dolores infuso in aures suco, porriginem et ulcera capitis cum adipe anserino. furunculos concoquit cum fermento.
[36] In praecipuis autem medicaminibus ruta est. latiora[37] sativae folia, rami fruticosiores; silvestris horrida ad effectum[38] est et ad omnia acrior. sucus exprimitur tunsae [39] aspersa modice aqua et in pyxide Cypria adservatur. hic copiosior datus veneni noxiam[40] obtinet, in[41] Macedonia[42] maxime iuxta flumen Aliacmonem[43]; mirumque, cicutae suco extinguitur: adeo etiam venenorum venena sunt.
cicutae[44] sucus prodest et manibus[45] colligentium rutam. cetero inter prima miscetur antidotis, praecipueque Galatica[46]; quaecumque autem ruta et[47] per se pro[48] antidoto valet foliis tritis ex[49] vino sumptis, contra aconitum maxime et viscum, item fungos sive in potu detur sive in cibo; simili[50] modo contra serpentium ictus, utpote cum mustelae dimicaturae cum his rutam prius edendo muniant se[51].
[52] valent et contra scorpionum et contra araneorum, apium, crabronum, vesparum aculeos et cantharidas ac salamandras canisve rabiosi morsus. acetabuli mensura sucus e vino bibitur, et folia trita vel commanducata inponuntur cum melle ac sale[53] vel cum aceto et pice decocta[54]. suco perunctos, etiam[55] habentes negant feriri[56] ab his maleficis, serpentesque, si uratur ruta, nidorem fugere[57].
[58] efficacissima tamen est silvestris radix cum vino sumpta; eandem adiciunt[59] efficaciorem esse sub diu[60] potam[61].
Pythagoras et in hac marem minoribus herbaceique coloris foliis a femina discrevit, et eam[62] laetioribus[63] foliis et[64] colore[65]. idem oculis noxiam putavit; falsum, quoniam scalptores et pictores hoc cibo utuntur[66] oculorum causa cum pane vel nasturtio, caprae quoque[67] silvestres[68] propter visum, ut aiunt.
[69] multi suco eius cum melle Attico inuncti discusserunt caligines vel cum lacte mulieris puerum enixae vel puro suco angulis oculorum tactis. epiphoras cum polenta inposita lenit; item capitis dolores pota cum vino aut cum aceto et rosaceo inlita, si vero sit cephalaea [70], cum farina hordeacia et[71] aceto. eadem cruditates discutit[72], mox et inflationes, dolores stomachi veteres.
[73] vulvas aperit corrigitque conversas inlita[74] in melle toto ventre et pectore; hydropicis cum fico et decocta[75] ad dimidias partes potaque ex vino. sic bibitur et ad pectoris dolores laterumque et lumborum[76], tusses, suspiria, pulmonum, iocinerum, renium vitia, horrores frigidos, crapulae[77] gravedines . decocuntur[78] folia poturis[79]; et in cibo vel cruda vel decocta[80]aut condita[81] prodest; item torminibus in hysopo decocta et cum vino pota[82].
[88] sucus et phreneticis ex aceto tritae instillatur in tempora et[89] cerebrum. adiecerunt aliqui et[90] serpyllum et laurum, inlinentes capita et colla. dederunt et lethargicis ex aceto olfaciendum et[91] comitialibus bibendum decoctae sucum in cyathis IIII; ante accessiones[92], quarum frigus[93] intolerabile est, alsiosisque[94] et crudam in cibo.
[95] urinam quoque vel cruentam pellit, feminarum etiam[96] purgationes secundasque et iam[97] emortuos partus, ut Hippocrati videtur, ex vino dulci nigro pota. itaque inlitam[98] et vulvarum causa[99] et suffire[100] iubet. Diodes et cardiacis inponit ex aceto et melle cum farina hordeacia et contra ileum[101] decocta farina in oleo velleribus[102] collecta. multi vero et contra purulentas excreationes siccae drachmas duas, sulpuris unam et dimidiam sumi censent, et contra cruentas ramos III decoctos in vino.
[103] datur et dysintericis cum caseo in vino contrita. dederunt et cum bitumine infriatam potioni propter anhelitum, ex alto lapsis seminis III uncias olei libra vinique sextario. inlinitur cum oleo coctis[104] foliis partibus, quas[105] frigus adusserit. si urinam movet, ut[106] Hippocrati videtur, mirum est, quosdam dare velut[107] inhibentem potui contra incontinentiam urinae.
[108] psoras et lepras cum melle et alumine inlita emendat, item vitiligines, verrucas, strumas et similia cum trychno[109] et adipe suillo ac taurino sebo, ignem sacrum ex aceto et oleo[110] vel psimithio, carbunculum ex aceto; nonnulli laserpicium una inlini iubent, sine quo epinyctidas pusulas curant. inponunt et mammis turgentibus decoctam et pituitae eruptionibus cum cera, testium vero[111] epiphoris cum ramis lauri[112] teneris,
[113] adeo peculiari in visceribus his effectu, ut silvestri ruta cum axungia vetere[114] inlitos ramices sanari prodant, fracta quoque membra semine trito cum cera inposito. radix rutae sanguinem oculis suffusum et toto corpore cicatrices aut maculas inlita emendat. ex reliquis, quae traduntur, mirum est, cum ferventem rutae naturam esse conveniat, fasciculum eius in rosaceo[115] decoctum [116] addita aloes uncia[117] perunctis sudorem reprimere, itemque generationem inpediri[118] hoc cibo.
ideo in profluvio genitali datur et venerem crebro per somnia imaginantibus . praecavendum est gravidis abstineant[119] hoc cibo, necari enim partus invenio. eadem ex omnibus satis quadripedum quoque morbis in maximo usu est, sive difficile spirantibus sive contra maleficorum animalium ictus, infusa per nares ex vino aut, si sanguisugam hauserint[120], ex aceto et quocumque in simili morborum genere, ut in homine, temperata[121].