Frumenti genera non eadem ubique nec, ubi eadem sunt, isdem nominibus. volgatissima ex his[1] atque pollentissima[2] far, quod adoreum veteres appellavere[3], siligo, triticum. haec plurimis terris communia. arinca Galliarum propria, copiosa et Italiae est, Aegypto[4] autem ac Syriae Ciliciaeque et Asiae ac Graeciae peculiares zea, oryza[5], tiphe.
[6] Aegyptus similaginem conficit e tritico suo nequaquam Italicae[7] parem. qui zea utuntur non habent far. est et haec ltaliae, in Campania maxime, semenque appellatur . hoc habet nomen res praeclara, ut mox docebimus,[8] propter quam Homerus[9]ζείδωρος ἄρουρα[10] dixit[11], non, ut aliqui arbitrantur, quoniam vitam donaret[12]. amylum quoque ex ea fit priore crassius;
[13] haec sola differentia est. ex omni genere durissimum far et contra hiemes firmissimum . patitur frigidissimos locos et minus subactos vel aestuosos[14] sitientesque. primus antiquis[15] Latii[16] cibus, magno argumento in adoriae donis, sicuti diximus. pulte autem,[17] non pane, vixisse longo tempore Romanos manifestum,
quoniam et pulmentaria hodieque dicuntur et Ennius, antiquissimus[18] vates, obsidionis famem exprimens offam eripuisse plorantibus liberis patres commemorat. et hodie sacra prisca atque natalium pulte[19] fitilla[20] conficiuntur, videturque tam puls[21] ignota Graeciae fuisse quam Italiae polenta.
[22] <1> Tritici semine avidius nullum est nec quod plus[23] alimenti trahat. siliginem proprie dixerim tritici delicias candore sive virtute sive pondere[24]. conveniens umidis tractibus, quales Italiae sunt et[25] Galliae Comatae, sed trans Alpes in Allobrogum tantum Remorumque[26] agro pertinax , in ceteris ibi partibus biennio in triticum transit. remedium, ut gravissima quaeque grana eius serantur.