[1] Et vicia pinguescunt arva, nec ipsa agricolis operosa. uno sulco sata non saritur[2], non stercoratur nec aliud quam deoccatur. sationis[3] eius tria tempora: circa occasum arcturi, ut Decembri mense pascat. tum optime seritur in semen. aeque namque fert depasta. secunda satio mense lanuario est, novissima Martio, tum ad frondem utilissima.
[6] Nec ervi operosa cura est. hoc amplius quam vicia runcatur, et ipsum medicaminis vim optinens, quippe cum[7] divom Augustum curatum epistulis[8] ipsius memoria exstet[9]. sufficiunt singulis boum iugis modi quini sati[10]. Martio mense satum noxium esse bobus[11] aiunt, item autumno gravedinosum[12], innoxium autem fieri primo vere satum[13].