et subarata
ocius senescunt, silvestria autem tardissime. atque in
totum omnis cura fertilitatem adicit, fertilitas senectam.
ideo et praeflorent talia[1] et praegerminant, in totum[2] praecocia
fiunt, quoniam omnis infirmitas caelo magis oboedit[3].
[4] Multae plura gignunt, ut diximus in glandiferis,
inter quas[5] laurus uvas suas maximeque sterilis, quae [6]
non gignit aliud; ob id a quibusdam mas existimatur.
ferunt et abellanae iulos compactili callo, ad nihil utiles,