[1] Cypros in Aegypto est arbor, ziziphi foliis, semine coriandri, candido, odorato. coquitur hoc in oleo premiturque postea, quod cypros vocatur. pretium ei in libras $X$ V. optimum e Canopica in ripis Nili[2] nata, secundum Ascalone Iudaeae, tertium in[3] Cypro insula. odoris suavitas [4] quaedam[5] . hanc esse dicunt arborem quae in Italia[6] ligustrum[7] vocetur.
[8] in eodem tractu aspalathos[9] nascitur [10], spina[11] candida magnitudine arboris modicae, flore rosae. radix unguentis expetitur. tradunt in quocumque frutice curvetur arcus caelestis, eandem quae[12] sit aspalathi suavitatem odoris exsistere; sed si[13] in aspalatho, inenarrabilem quandam. quam quidam[14] erysisceptrum[15] vocant, alii sceptrum[16]. probatio[17] eius[18] in colore rufo vel igneo tactuque spisso et odore castorei[19].
in Aegypto nascitur et maron[21], peius quam Lydium, maioribus foliis ac variis; illa brevia ac minuta et odorata.