[1]<3> Aratione per traversum[2] iterata occatio sequitur [3], ubi res poscit, crate vel rastro, et sato semine iteratur[4] haec quoque, ubi consuetudo patitur, crate contenta [5] vel tabula aratro adnexa—quod vocant lirare — operiente[6] semina[7]; ni operiantur, quae primum appellata, deliratio est.
[8] quarto seri sulco Vergilius existimatur voluisse, cum dixit optimam esse segetem, quae bis soles[9], bis frigora[10] sensisset. spissius solum, sicut plerumque in Italia, quinto sulco seri melius est, in Tuscis vero nono. at[11] fabam et viciam non proscisso serere sine damno conpendium operae est.
<4> Non omittemus unam etiamnum arandi rationem in transpadana[12] Italia bellorum iniuria excogitatam. Salassi[13] cum subiectos Alpibus depopularentur agros, panicum miliumque iam excrescens temptavere. postquam respuebat natura, inararunt. at illae messes multiplicatae docuere quod nunc vocant artrare, id est aratrare, ut credo, tune dictum. hoc fit vel incipiente culmo, cum[14] iam se[15] ad[16] bina ternave emiserit folia.