Ebuli quoque, quam[1] nemo ignorat, fumo fugantur[2] serpentes.
Privatim adversatur[3] scorpionibus polemoniae[4] radix , vel adalligata[5] tantum, item phalangio[6] ac[7] ceteris minoribus venenatis, scorpionibus aristolochia, agaricum obolis IIII[8] in vini mixti cyathis totidem, verbenaca et phalangio cum vino aut posca, item quinquefolium, daucum.
[9] Verbascum Graeci phlomon[10] vocant. genera habet prima duo: album, in quo mas intellegitur, alterum nigrum, in quo femina. tertium genus non nisi in silvis invenitur. sunt folia brassicae latiora, pilosa, caulis erectus, cubitali amplior. semen nigrum inutile, radix una, crassitudine digiti. nascuntur in[11] campestribus. silvestri folia elelisphaci [12], alta[13], ramis lignosis.
sunt et phlomides[14] duae hirsutae[15], rotundis foliis, humiles[16]. tertia lychnitis[17] vocatur, ab allis thryallis[18], foliis[19] ternis aut cum plurimum quaternis , crassis[20] pinguibusque, ad lucernarum lumina aptis. aiunt in foliis eius, quam feminam diximus, ficus omnino non putrescere. distingui genera haec paene supervacuum est, cum[21] sint omnia eiusdem effectus. contra scorpiones bibitur radix cum ruta[22] ex aqua, magna amaritudine, sed[23] effectu[24] pari[25].
[26] Thelyphonon[27] herba ab alis scorpion vocatur propter similitudinem radicis. cuius tactu[28] moriuntur[29] scorpiones ; itaque contra eorum ictus[30] bibitur. scorpionem mortuum si quis helleboro candido linat, revivescere[31] aiunt. thelyphonon[32] omnem quadripedem necat inposita verendis radice, folio quidem intra eundem diem. quod est simile cyclamino, ipsa geniculata. nascitur in opacis.—Scorpionibus adversatur et Vettonicae[33] sucus ac plantaginis.
[34] Sunt et ranis venena, rubetis[35] maxime, vidimusque Psyllos in certamen e[36] patinis candefactis[37] admittentes, ociore etiam quam aspidum pernicie. auxiliatur phrynion[38] in vino pota. aliqui neurada[39] appellant, alii poterion[40], floribus[41] parvis[42], radicibus multis[43], nervosis, bene olentibus[44].
[45] item alcima[46], quam alii damasonion[47], alii lyron appellant. folia erant[48] plantaginis[49], nisi angustiora essent et magis laciniosa convexaque in terrain, alias etiam venosa[50] similiter, caule simplici[51], tenui, cubitali, capite thyrsi, radicibus densis, tenuibus ut veratri nigri, acribus, odoratis, pinguibus. nascitur in aquosis.
[52] alterum genus eiusdem in silvis, nigrius, maioribus foliis. in usu[53] radices[54] utriusque adversus ranas et lepores marinos drachmae pondere in vini[55] potu[56]. lepori[57] marino adversatur et cyclaminos. veneni vim canis quoque rabidi morsus habent, contra quos erit cynorrhodum , de quo diximus; plantago et[58] ad omnes bestiarum[59] morsus pota atque inlita[60], Vettonica[61] ex[62] mero vetere.
[65] Proxima ab[66] his malis venena sunt, quae sibimet ipsi[67] homines excogitant. contra haec omnia magicasque artes erit primum illud Homericum moly, dein Mithridatia ac[68] scordotis[69]. et[70] centaurium[71] potu[72] omnia mala medicamenta exigit[73] per alvum, Vettonicae[74] semen in mulso aut passo vel[75] farina[76] drachma in vini veteris cyathis IIII; vomere cogendi atque iterum bibere.
similiter ea[92], quam eupliam[93] vocant, traduntque[94] ea perunctos commendatioris[95] esse famae[96]. Artemisiam quoque secum habentibus negant nocere mala medicamenta aut[97] bestiam[98] ullam, ne solem[99] quidem; bibitur et haec[100] ex vino.—Adversus opium alcima[101] privatim potens traditur, pota ut[102] adversus ranas.