[1] quid? non[2] in Africa Hispaniaque e[3] terra parietes, quos appellant formaceos[4], quoniam in forma[5] circumdatis II utrimque[6] tabulis inferciuntur verius quam struuntur[7], aevis durant, incorrupti imbribus, ventis, ignibus omnique caemento firmiores? spectat etiam nunc speculas Hannibalis Hispania terrenasque turres[8] iugis montium inpositas. hinc et caespitum natura castrorum vallis[9] accommodata contraque[10] fluminum impetus aggeribus[11]. inlini quidem crates parietum Into et lateribus crudis exstrui[12] quis ignorat?
[13] Lateres[14] non sunt ex[15] sabuloso[16] neque harenoso multoque minus calculoso[17] ducendi solo[18], sed e cretoso et albicante ant ex rubrica vel etiam[19] e sabulo[20], masculo[21] certe. finguntur[22] optime vere, nam[23] solstitio rimosi fiunt. aedificiis non nisi bimos[24] probant, quia[25] et intritam ipsam eorum, priusquam fingantur, macerari oportet.
[26] genera eorum fiunt[27] tria: Lydion[28], quo nos[29] utimur, longum sesquipedem [30], latum pedem[31], alterum tetradoron, tertium pentadoron [32]. Graeci[33] enim antiqui δῶρον palmum[34] vocabant et ideo δῶρα munera[35], quia manu darentur[36]; ergo a quattuor et quinque palmis, prout sunt, nominantur. eadem est et latitudo[37]. minore privatis[38] operibus, maiore[39] in publicis utuntur in Graecia. Pitanae in Asia et in[40] ulteriore Hispania civitatibus Maxilua[41] et Callet[42] fiunt lateres, qui[43] siccati non merguntur in aqua. sunt enim e terra pumicosa, cum subigi potest, utilissima.
[44] Graeci, praeterquam ubi e silice fieri[45] poterat structura[46], latericios parietes praetulere . sunt enin aeterni, si ad perpendiculum fiant[47]. ideo et[48][49] publica opera et regias domos[50] sic[51] struxere[52]: murum Athenis, qui ad montem[53] Hymettum[54] spectat, Patris aedes Iovis et Herculis, quamvis lapideas columnas et epistylia[55] circumdarent, domum Trallibus[56] regiam Attali, item Sardibus Croesi[57], quam gerusian[58] fecere, Halicarnasi[59] Mausoli[60], quae[61] etiam nunc[62] durant.
[63] Lacedaemone quidem latericiis parietibus excisum opus tectorium[64] propter excellentiam picturae ligneis formis inclusum Romam deportavere in aedilitate ad comitium exornandum[65] Murena[66] et Varro. cum opus per se mirum esset, tralatum[67] tamen magis mirabantur[68]. in Italia quoque latericius murus Arreti[69] et Mevaniae[70] est. Romae non fiunt talia aedificia, quia sesquipedalis paries non plus quam unam[71] contignationem tolerat[72], cautumque est, ne[73] communis crassior fiat, nec intergerivorum[74] ratio patitur.