[1] Adhaeret Asia, quam patere a Canopico[2] ostio ad Ponti ostium Timosthenes[3] |XXVI|.XXXVIII[4] p. tradit[5], ab ore autem Ponti ad os Maeotis Eratosthenes |XV|.XLV[6], universam vero cum Aegypto ad Tanain Artemidorus et Isidorus[7] L???.XIII.DCCL[8]. maria eius conplura ab accolis traxere nomina: quare[9] simul indicabuntur.
[10]Proxima Africae incolitur[11] Aegyptus, introrsus ad meridiem recedens, done a tergo praetendantur Aethiopes. inferiorem eius partem Nilus dextera[12] laevaque divisus[13] amplexu suo determinat, Canopico[14] ostio ab Africa, ab Asia Pelusiaco, CLXX[15] passuum intervallo. quam ob causam inter insulas quidam[16] Aegyptum retulere, ita se findente[17] Nilo, ut triquetram[18] terrae[19] figuram efficiat, ideoque[20] multi Graecae litterae vocabulo Delta[21] appellavere Aegyptum. mensura ab unitate alvei, unde se primum findit[22] in latera[23], ad Canopicum ostium CXLVI, ad Pelusiacum CLVI[24] est. summa pars contermina Aethiopiae Thebais[25] vocatur.
[26] dividitur in praefecturas oppidorum, quas[27]νόμους[28] vocant: Ombiten, Apollonopoliten[29], Hermonthiten[30], Thiniten[31], Phaturiten[32], Coptiten[33], Tentyriten, Diospoliten[34], Antaeopoliten, Aphroditopoliten , Lycopoliten. quae iuxta Pelusium est regio nomos habet Pharbaethiten[35], Bubastiten, Sethroiten, Taniten. reliqua autem Arabicum, Hammoniacum tendentem ad[36] Hammonis[37] Iovis oraculum, Oxyrynchiten[38], Leontopoliten, Athribiten[39], Cynopoliten[40], Hermopoliten[41], Xoiten, Mendesium[42], Sebennyten[43], Cabasiten[44], Latopoliten[45], Heliopoliten[46], Prosopiten[47], Panopoliten[48], Busiriten[49], Onuphiten[50], Saiten, Ptenethum[51], Ptemphum[52], Naucratiten [53], Meteliten[54], Gynaecopoliten[55], Menelaiten, Alexandriae regionem[56], item Libyae, Mareotis.
[57] Heracleopolites est in insula Nili longa p. L???, in qua et oppidum, Herculis appellatum . Arsinoitae duo sunt; hi et Memphites[58] usque ad summum Delta perveniunt, cui sunt contermini ex Africa duo Oasitae[59]. quidam ex iis aliqua nomina permutant et substituunt alios[60] nomos[61], ut Heroopoliten et Crocodilopoliten[62]. inter Arsinoiten autem ac[63] Memphiten lacus fuit circuitu CCL aut, ut Mucianus tradit[64], CCCCL[65] et altitudinis quinquaginta passuum[66], manu factus, a rege qui[67] fecerat Moeridis appellatus . inde LXII[68] p[69]. abest Memphis, quondam arx[70] Aegypti regum, unde ad Hammonis oraculum XII dierum iter[71], ad scissuram autem Nili, quod appellavimus Delta, XV.[72]
[73] Nilus incertis ortus fontibus, ut[74] per deserta et ardentia et inmenso longitudinis spatio ambulans famaque[75] tantum inermi quaesitus[76] sine bellis, quae ceteras omnes terras invenere[77], originem[78], ut Iuba rex potuit exquirere, in monte[79] inferioris Mauretaniae non procul oceano habet lacu protinus stagnante[80], quem vocant[81] Nilidem. ibi[82] pisces reperiuntur[83] alabetae, coracini[84], siluri. crocodilus[85] quoque inde ob argumentum hoc Caesareae[86] in Iseo[87] dicatus ab eo spectatur hodie. praeterea observatum est, prout in Mauretania nives imbresve satiaverint, ita Nilum increscere.
[88] ex hoc lacu profusus[89] indignatur fluere per harenosa et squalentia conditque se aliquot dierum itinere, mox alio lacu maiore[90] in Caesariensis Mauretaniae gente Masaesylum[91] erumpit et hominum[92] coetus[93] veluti circumspicit[94], isdem animalium argumentis. iterum harenis receptus[95] conditur rursus XX dierum desertis ad proximos Aethiopas atque, ubi iterum sensit[96] hominem, prosilit, fonte, ut[97] verisimile est, illo quem Nigrim[98] vocavere.
[99] inde Africam ab Aethiopia dispescens[100], etiamsi non protinus populis, feris tamen et beluis frequens silvarumque opifex, medios Aethiopas secat, cognominatus Astapus, quod illarum gentium lingua significat aquam e tenebris profluentem. insulas ita innumeras spargit quasdamque tam vastae magnitudinis, quamquam rapida celeritate, ut tamen[101] dierum V cursu, non[102] breviore, transvolet[103], circa clarissimam[104] earum Meroen Astabores[105] laevo alveo dictus, hoc est ramus aquae venientis e tenebris, dextra[106] vero Astosapes[107], quod lateris[108] significationem adicit, nec ante Nilus quam se totum aquis rursus concordibus iunxit, sic quoque etiamnum[109] Giris ante nominatus per aliquot milia et in totum Homero Aegyptus aliisque Triton.
[110] subinde insulis impactus[111], totidem incitatus inritamentis , postremo inclusus montibus, nec aliunde torrentior, vectus aquis properantibus ad locum Aethiopum, qui Catadupi[112] vocantur[113], novissimo catarracte inter occursantes scopulos non fluere[114] inmenso fragore creditur[115], sed ruere. postea lenis et confractis[116] aquis domitaque violentia, aliquid et spatio fessus, multis quamvis faucibus in Aegyptium mare se evomat[117], certis[118] tamen diebus auctu[119] magno per totam spatiatus Aegyptum fecundus[120] innatat terrae.
[121]Causas huius incrementi varias prodidere, sed maxime probabiles etesiarum eo tempore ex adverso flantium repercussum[122], ultra in ora acto mari, aut[123] imbres Aethiopiae aestivos, isdem etesiis nubila illo ferentibus e reliquo orbe. Timaeus mathematicus occultam protulit rationem: Phialam[124] appellari fontem eius, mergique in cuniculos ipsum amnem vapore[125] anhelantem, fumidis cautibus ubi conditur. verum sole per eos dies comminus facto extrahi ardoris vi et suspensum abundare ac, ne devoretur, abscondi.
id evenire a canis[126] ortu[127] per introitum solis in leonem, contra perpendiculum fontis[128] sidere stante, cum eo[129] tractu absumantur[130] umbrae, plerisque e[131] diverso opinatis largiorem fluere ad septentriones[132] sole discedente, quod in cancro et leone evenit, ideoque tunc[133] minus siccari, rursus in capricornum et[134] austrinum polum reverso sorberi et ob[135] id parcius[136] fluere. sed Timaeo[137] si quis extrahi posse credat, umbrarum defectus iis diebus et locis[138] sine fine adest.
[139]Incipit crescere[140] luna nova, quaecumque post solstitium est, sensim modiceque cancrum sole transeunte, abundantissime autem leonem[141], et residit[142] in virgine isdem quibus adcrevit modis. in totum autem revocatur[143] intra ripas in libra, ut tradit Herodotus, centesimo die. cum crescit, reges aut praefectos navigare eo nefas iudicatum est. auctus per puteos mensurae notis deprehenduntur. Iustum incrementum est cubitorum XVI.
[144] minores aquae non omnia rigant, ampliores detinent tardius recedendo[145]. hae serendi tempora absumunt[146] solo madente, illae non dant sitiente. utrumque[147] reputat provincia. in XII cubitis famem sentit[148], in[149] XIII etiamnum[150] esurit, XIIII cubita hilaritatem adferunt, XV securitatem, XVI delicias. maximum incrementum ad[151] hoc aevi[152] fuit cubitorum XVIII[153] Claudio principe, minimum V Pharsalico[154] bello, veluti necem Magni[155] prodigio quodam flumine aversante. cum stetere aquae, apertis molibus admittuntur[156]. ut quaeque liberata est terra, seritur. idem amnis unus omnium nullas exspirat auras.
[157]Dicionis Aegyptiae esse incipit a fine Aethiopiae Syene; ita vocatur paeninsula[158] M[159] passuum[160] ambitu[161], in qua castra sunt, latere Arabiae, et ex adverso insula est[162]IIII[163], Philae[164], DC p[165]. a Nili fissura, unde appellari diximus Delta. hoc spatium edidit Artemidorus et in eo CCL [166] oppida fuisse, Iuba CCCC p[167]., Aristocreon ab Elephantide ad mare DCCL. Elephantis insula intra novissimum catarracten IIII[168] p. et supra Syenen XVI habitatur, navigationis Aegyptiae[169] finis, ab Alexandria DLXXXV[170] p.: in tantum erravere supra scripti. ibi Aethiopicae[171] veneunt[172] naves; namque eas plicatiles umeris[173] transferunt, quotiens ad catarractas[174] ventum est.
[175] Aegyptus super ceteram antiquitatis gloriam XX urbium sibi Amase[176] regnante habitata[177] praefert[178], nunc quoque multis etiamsi ignobilibus frequens. celebrantur[179] tamen Apollinis, mox[180] Leucotheae[181], Diospolis Magna, eadem Thebe[182] portarum centum nobilis[183] fama, Coptos[184], Indicarum Arabicarumque mercium Nilo proximum emporium, mox Veneris oppidum et iterum Iovis ac Tentyris, infra quod Abydus[185], Memnonis regia et Osiris templo inclutum, VII.D p. in Libyam remotum a flumine.
[186] dein Ptolemais[187] et Panopolis[188] ac Veneris iterum et in Libyco Lycon[189], ubi montes finiunt Thebaidem[190]. ab iis oppida Mercuri, Alabastron, Canum et supra dictum Herculis. deinde Arsinoes[191] ac iam[192] dicta [193] Memphis, inter quam et Arsinoiten nomon in Libyco turres quae pyramides vocantur, et labyrinthus[194], in[195] Moeridis[196] lacu[197] nullo addito ligno exaedificatus, et oppidum Crialon[198]. unum[199] praeterea intus et Arabiae conterminum claritatis magnae, Solis oppidum.