[1] Haec conperta de Taprobane. quattuor satrapiae, quas in hunc locum distulimus, ita se habent. a[2] proximis[3] Indo gentibus montana. Capisene[4] habuit[5] Capisam[6] urbem, quam diruit Cyrus. Arachosia cum flumine et oppido eiusdem fiominis, quod quidam Cufim[7] dixere, a Samiramide conditum. amnis Erymandus[8], praefluens Parabesten[9] Arachosiorum[10]. proximos his a meridie ad partem Arachotarum faciunt Dexendrusos[11], a septentrione Paropanisidas[12], Cartana oppidum sub Caucaso, quod postea Tetragonis[13] dictum[14]. haec regio est ex adverso Bactriae[15], Ariorum deinde cuius oppidum Alexandria, a conditore dictum, Sydraci[16], Dangalae[17], Parapinae[18], Cataces[19], Mazi[20]; ad Caucasum Cadrusi, oppidum ab[21] Alexandro conditum.
[22] infra haec omnia planiora[23]. ab Indo Ariana regio[24], ambusta fervoribus desertisque circumdata, multa tamen interfusa opacitate cultores congregat circa duos[25] maxime fluvios, Tonberon[26] et Arosapen[27]. oppidum Artacoana[28], Arius amnis, qui praefluit Alexandriam ab Alexandro conditam. patet oppidum stadia XXX multoque pulchrius sicut antiquius Artacabene[29], iterum ab Antiocho munitum, stadia quinquaginta .
[30] Dorsigi[31] gens[32]; amnes Pharnacotis, Ophradus[33]; Prop hthasia, oppidum Zarasparum[34], Drangae, Euergetae[35], Zarangae, Gedrusi, oppida Peucolis[36], Lyphorta[37], Methorcum[38]; deserta[39]; amnis Manain[40], Acutri[41] gens, flumen Eorum[42], gens Orbi[43], flumen navigabile[44] Pomanus[45] Pandarum[46] finibus, item Cabirus[47] Suarorum[48], ostio portuosum[49], oppidum Condigramma, flumen Cophes[50]. influunt in eum navigabilia Saddaros[51], Parospus[52], Sodamus[53].
[54] Arianae partem esse Daritim[55] aliqui volunt mensuramque[56] produnt[57] utriusque longitudinem |XVIII|[58], latitudinem dimidio minorem quam Indiae. alii Gedrusos et Sires[59] posuere per CXXXVIII[60] p., mox Ichthyophagos Oritas propria, non Indorum, lingua loquentes per CC p. Ichthyophagos omnes Alexander vetuit piscibus vivere[61]. deinde[62] posuere Arbiorum[63] gentem per CC p. ultra deserta[64]; dein Carmania[65] ac[66] Persis atque Arabia.
[67] Sed priusquam generatim haec[68] persequamur[69], indicari[70] convenit quae prodidit[71] Onesicritus classe[72] Alexandri circumvectus in mediterranea Persidis ex[73] India, enarrata proxime a Iuba, deinde eam navigationem, quae his annis comperta servatur hodie.
Onesicriti[74] et Nearchi navigatio nec nomina[75]omnia[76] habet mansionum nec spatia, primumque Xylinepolis[77] ab Alexandro condita, unde ceperunt[78] exordium, iuxta[79] quod flumen aut ubi fuerit non satis explanatur.
[80] haec tamen digna memoratu produntur[81] ab is[82]: oppidum a Nearcho conditum in navigatione et[83] flumen Arbium[84] navium capax; contra insula[85], distans LXX stadiis[86], Alexandria[87] condita[88] a Leonnato iussu Alexandri in finibus gentis, Argeruus[89] portu[90] salubri[91], flumen Tonberum[92] navigabile, circa quod Pasirae[93]; deinde Ichthyophagi tam longo tractu, ut XXX[94] dierum spatio praenavigaverint; insula[95] quae Solis appellatur et eadem[96] Nympharum Cubile, rubens, in qua nullum non animal absumitur[97] incertis causis;
[98] Ori gens, flumen Carmaniae[99] Hyctanis[100], portuosum et auro fertile. ab eo primum septentriones apparuisse adnotavere, arcturum neque omnibus cerni noctibus nec totis umquam. Achaemenidas usque illo tenuisse. aeris et ferri metalla et arrenici ac mini[101] exerceri. inde promunturium Carmaniae[102] est, ex quo in adversam[103] oram ad gentem Arabiae Macas[104] traiectus[105] distat L??? p.[106]; insulae tres, quarum Oracta[107] tantum habitatur aquosa, a continente[108]XXV p., insulae quattuor iam in sinu ante Persida[109] — circa has hydri marini vicenum cubitorum adnatantes terruere classem —,
insula Athotadrus[110], item Gauratae, in quibus Gyani[111] gens; flumen Hyperis[112] in medio sinu Persico[113], onerariarum navium capax, flumen Sitioganus[114], quo[115] Pasargadas[116] septimo die navigatur, flumen navigabile Phristimus[117], insula sine nomine, flumen[118] Granis[119] modicarum navium[120] — per Susianen[121] fluit, dextra[122] eius accolunt Dexi[123] montani, qui bitumen perficiunt —, flumen Zarotis[124], ostio difficili[125] nisi[126] peritis[127], insulae duae parvae; inde vadosa navigatio, palustri similis[128], per euripos[129] tamen quosdam peragitur;
ostium Euphratis, lacus quem faciunt Eulaeus[130] et Tigris iuxta Characen[131], inde Tigri Susa. festos dies ibi agentem Alexandrum invenerunt septimo mense post quam digressus[132] ab iis fuerat Patalis, tertio navigationis. sic Alexandri classis navigavit; postea ab Syagro Arabiae promunturio Patalen favonio, quem hippalum[133] ibi vocant, peti certissimum videbatur, |XIII|.XXXII[134] p. aestimatione.
[135] Secuta aetas propiorem[136] cursum tutioremque iudicavit, si ab eodem promunturio Sigerum[137] portum Indiae peteret, diuque ita navigatum est, donec conpendia invenit mercator lucroque India admota est: quippe omnibus annis navigatur , sagittariorum cohortibus inpositis; etenim piratae maxime infestabant[138]. nec pigebit totum cursum ab Aegypto exponere, nunc primum certa notitia patescente: digna res, nullo anno minus HS[139].D???[140] imperii nostri exhauriente. India et merces remittente, quae apud nos centiplicato[141] veneant[142].
[143] MMp. ab Alexandria abest oppidum Iuliopolis[144]; inde navigant Nilo Coptum CCCVIIII[145] p., qui cursus etesiis flantibus peragitur XII diebus. a Copto camelis itur, aquationum ratione mansionibus dispositis: prima appellatur Hydreuma[146]XXXII[147], secunda in monte diei itinere, tertia in altero Hydreumate[148] a Copto LXXXV, deinde in monte; mox ad Hydreuma[149] Apollinis a Copto CLXXXIIII[150], rursus in monte; mox ad Novum Hydreuma[151] a Copto CCXXXVI[152].
[153] est et aliud Hydreuma Vetus — Trogodyticum nominatur —, ubi praesidium excubat deverticulo[154] duum milium[155]; distat a Novo Hydreumate VII[156]. inde Berenice oppidum, ubi portus Rubri maris, a Copto CCLVII[157] p. sed quia maior pars itineris conficitur[158] noctibus propter aestus et stativis[159] dies absumuntur, totumn a Copto Berenicen iter duodecimo die[160] peragitur.
[161] navigare incipiunt aestate media ante canis ortum aut ab exortu protinus veniuntque tricesimo circiter[162] die Ocelim[163] Arabiae aut Canen turiferae regionis. est et tertius portus qui[164] vocatur Muza[165], quem Indica navigatio non petit nec nisi turis[166] odorumque Arabicorum [167] mercatores. intus oppidum[168], regia eius, appellatur Sapphar[169], aliudque Save. Indos autem petentibus ultilissimum est ab Oceli[170] egredi; inde[171] vento hippalo[172] navigant diebus XL ad primum emporium Indiae Muzirim[173]. non expetendum propter vicinos piratas, qui optinent locum nomine Nitrias[174], neque est abundans mercibus; praeterea longe a terra abest navium statio, lintribusque adferuntur[175] onera[176] et egeruntur[177]. regnabat ibi, cum proderem[178] haec, Caelobothras[179].
[180]alius utilior portus gentis Neacyndon[181], qui vocatur Becare[182]. ibi regnabat[183] Pandion, longe ab emporio[184] in[185] mediterraneo distante oppido quod vocatur Modura[186]. regio autem, ex qua piper monoxylis lintribus Becaren[187] convehunt, vocatur Cottonara[188]. quae[189] omnia gentium portuumve aut oppidorum nomina apud neminem priorum reperiuntur, quo apparet mutari locorum status.
[190] ex India renavigant mense Aegyptio Tybi[191] incipiente, nostro Decembri, aut utique Mechiris[192] Aegyptii intra diem sextum, quod fit intra idus Ianuarias nostras: ita evenit ut eodem anno remeent. navigant autem ex India vento volturno et, cum intravere Rubrum mare, Africo vel austro. nunc revertemur ad propositum.
[193] Carmaniae[194] oram patere duodeciens[195] quinquaginta milia passuum Nearchus scripsit. ab initio eius ad flumen Sabim[196] C??? p.; inde vineas coli et arva ad[197] flumen Ananim[198] XXV milium spatio; regio vocatur Armuzia[199]. oppida Carmaniae Zetis[200] et Alexandria.
Inrumpit deinde et in hac parte geminum mare in[201] terras[202], quod Rubrum dixere nostri, Graeci[203] Erythrum[204] a rege Erythra[205] aut, ut[206] alii, solis repercussu talem reddi existimantes[207] colorem[208], alii ab harena terraque, alii tali aquae ipsius natura[209].