[1] Insulas non ita multas complectuntur haec maria. clarissima est Meninx[2], longitudine XXV[3], latitudine XXII, ab Eratosthene Lotophagitis[4] appellata; oppida habet duo, Meningen ab Africae latere et altero Thoar[5], ipsa a dextro Syrtis Minoris promunturio passibus MD[6] sita. ab ea C??? p. contra laevum Cercina cum urbe eiusdem nominis libera, longa XXV, lata dimidium eius, ubi plurimum, at in extremo non plus V???. huic perparva Carthaginem versus Cercinitis ponte iungitur.
[7] ab iis L??? fere passuum Lepadusa[8], longa VI; mox Gaulos[9], Galata, cuius terra scorpiones [10], dirum animal Africae, necat[11]. dicuntur et in[12] Clupea[13] emori, cuius ex adverso Cossyra[14] cum oppido[15]. at contra Carthaginis sinum duae[16] Aegimoeroe[17], Arae[18] autem[19] scopuli verius quam insulae, inter Siciliam maxime et Sardiniam. auctores sunt et has quondam habitatas subsedisse.