[1] nunc e scombro[2] pisce laudatissimum[3] in Carthaginis spartariae[4] cetariis[5]—sociorum id appellatur—, singulis milibus nummum permutantibus congios fere binos[6]. nee liquor ullus[7] paene praeter unguenta maiore in[8] pretio esse coepit, nobilitatis etiam gentibus. scombros[9] et Mauretania [10] Baeticaeque[11] etiam[12] Carteia ex oceano intrantes[13] capiunt , ad[14] nihil aliud[15] utiles[16]. laudantur et Clazomenae[17] garo Pompeique et[18] Leptis, sicut muria Antipolis ac Thurii[19], iam vero et Delmatia[20].
[21]— Vitium huius est[22] allex[23] atque[24] inperfecta[25] nec[26] colata[27] faex[28]. coepit tamen et privatim[29] ex inutili[30] pisciculo minimoque confici[31]. apuam nostri[32], aphyen Graeci vocant, quoniam is[33] pisciculus e pluvia nascatur[34]. Foroiulienses piscem, ex quo faciunt, lupum appellant. transiit[35] deinde in luxuriam[36], creveruntque[37] genera ad infinitum [38], sicuti garun ad colorem mulsi veteris adeoque suavitatem dilutum[39], ut bibi possit. aliud vero est[40] castimoniarum [41] superstitioni etiam sacrisque[42] ludaeis dicatum, quod fit e piscibus squama carentibus[43]. sic allex pervenit ad ostreas, echinos[44], urticas[45] maris[46], mullorum[47] iocinera [48], innumerisque generibus ad sapores[49] gulae[50] coepit sal tabescere.
Haec obiter indicata sint desideriis vitae.
[55] et garo ambusta recentia sanantur, si quis infundat ac non nominet garum. contra canum quoque morsus[56] prodest maximeque crocodili [57] et ulceribus, quae serpunt, aut sordidis[58]. oris quoque et aurium ulceribus aut doloribus mirifice prodest. muria quoque sive illa salsugo spissat, mordet, extenuat, siccat,[59] dysintericis utilis, etiam si nome[60] intestina corripiat[61], ischiadicis [62], coeliacis veteribus infunditur. fotu[63] quoque apud mediterraneos aquae marinae vicem pensat[64].