[1][2] Platani adversantur vespertilionibus, pilulae earum in vino potae $X$[3] IIII pondere omnibus serpentium et scorpionum[4] venenis, item[5] ambustis. tunsae autem cum aceto acri magisque scillite[6] sanguinem omnem[7] sistunt et lentiginem et carcinomata malandriasque[8] veteres addito melle emendant.
[9] folia autem[10] et cortex inlinuntur collectionibus et suppurationibus, his[11] et[12] decoctum[13] eorum[14], corticis [15] autem in aceto[16] dentinm remedium est, foliorum[17] tenerrima in vino albo[18] decocta oculorum. lanugo foliorum[19] auribus et oculis inutilis. cinis pilularum sanat ambusta igni vel frigore. cortex e vino scorpionum[20] ictus restinguit .
[21] Fraxinus quam vim adversus serpentes haberet indicavimus. semen foliis eius inest, quo[22] medentur[23] iocineris,[24] laterum doloribus in vino, aquam, quae subit cutem, extrahunt. corpus obesum levant onere[25] sensim ad maciem reducentibus[26] isdem[27] foliis cum vino tritis ad virium portionem , ita ut puero v[28] folia III cyathis diribeantur[29], robustioribus [30] VII folia quinis[31] vini[32]. non omittendum[33] ramenta eius et scobem a[34] quibusdam cavenda praedici.
Aceris radix contunsa e vino[35] iocineris doloribus efficacissime[36] inponitur.
[37] Populi albae uvarum in unguentis usum exposuimus . cortex potus[38] ischiadicis, stranguriae[39] prodest, foliorum[40] sucus calidus aurium dolori. virgam populi in manu tenentibus intertrigo non metuitur[41]. populus nigra efficacissima habetur, quae in Creta nascitur; comitialibus semen ex aceto[42]utile[43]. fundit illa et resinam exiguam, qua utuntur ad malagmata. folia podagris in aceto decocta inponuntur. umor e cavis populi nigrae effluens verrucas papulasque[44] —est[45] attritu[46] odoratus[47] —tollit. populi ferunt et in foliis guttam, ex qua apes[48] propolim faciunt . gutta quoque ad quae[49] propolis[50] ex aqua efficax.
[51][52] Ulmi et folia et cortex et rami vim habent spissandi et volnera contrahendi. corticis[53] utique interior tilia lepras sedat et folia ex aceto inlita. corticis denarii pondus potum in hemina aquae frigidae alvum purgat pituitasque et aquas privatim trahit[54]. inponitur et collectionibus lacrima et volneribus et ambustis, quae decocto fovere prodest.
umor in folliculis arboris huius nascens cuti nitorem inducit faciemque gratiorem praestat. cauliculi foliorum primi vino[55] decocti[56] tumores sanant[57] extrahuntque per fistulas. idem praestant et tiliae[58][59] corticis[60]. multi corticem commanducatum volneribus utilissimum putant, folia trita aqua adspersa[61] pedum tumori. umor quoque e medulla, uti diximus, castratae arboris effluens capillum[62] reddit capiti inlitus[63] defluentesque continet.
[73][74] Sabucus[75] habet alterum genus magis silvestre, quod Graeci chamaeacten[76], alii[77] helion[78] vocant, multo brevius. utriusque decoctum in vino vetere[79] foliorum vel seminis vel radicis ad cyathos binos potum stomacho inutile[80], set[81] alvo detrahens aquam. refrigerat etiam inflammationem, maxime recentia ambusta[82] et canis morsus[83], cum polenta mollissimis foliorum inlitis. sucus cerebri collectiones privatimque membranae, quae circa cerebrum est, lenit infusus.
[84] acini eius infirmiores quam reliqua; tingunt capillum , poti acetabuli mensura urinam movent.foliorum mollissima ex oleo et sale eduntur ad pituitam bilemque detrahendam. ad omnia efficacior quae minor. radicis eius decoctae in vino II cyathi poti hydropicos exinaniunt, volvas emolliunt, has et[85] foliorum decoctum[86] insidentium. caules[87] teneri mitioris sabuci in patinis cocti alvum solvunt . resistunt folia et serpentium ictibus in vino pota.
[88] podagris[89] cum sebo hircino vehementer prosunt cauliculi inliti. iidem[90] in aqua macerantur, ut sparsa ea[91] pulices necentur ; foliorum decocto si locus spargatur, muscae necantur . boa[92] appellatur morbus[93] papularum, cum rubent corpora; sabuci ramo verberatur. cortex interior tritus ex vino albo potus alvum solvit.
[94] lunipirus vel ante cetera omnia[95] excalfacit, extenuat , cedro alias similis[96]. et huius duo genera, altera[97] minor[98]. utraque[99] accensa serpentes fugat. semen stomachi, pectoris, lateris doloribus utile. inflationes[100] algoresque discutit, tusses [101] ;[102] concoquit[103] duritias.
[104] inlitum tumores[105] sistit, item alvum bacis ex vino nigro[106] potis, item ventris tumores inlitis. miscetur[107] et[108] antidotis, oxyporis. urinas ciet. inlinitur et oculis in epiphoris. datur convolsis, ruptis, torminibus, volvis, ischiadicis cum vino albo potum pilulis quaternis aut decoctis xx[109] in vino. sunt qui et[110] perunguant corpus suco[111] e semine eius in serpentium metu[112].