Milia[1] praeterea, utpote cum plurimis[2] animalibus eadem natura rerum caeli quoque observationem et ventorum , imbrium, tempestatum praesagia alia[3] alio[4] modo dederit, quod persequi inmensum est, aeque scilicet quam[5] reliquam[6] cum singulis hominum societatem[7]. siquidem et pericula praemonent non fibris[8] modo extisque, circa quod magna mortalium portio haeret, sed[9] alia quadam significatione.
[10][11]ruinis inminentibus musculi praemigrant[12], aranei cum telis primi cadunt. auguria quidem artem[13] fecere apud Romanos [14]et sacerdotum collegium vel maxime sollemne. est inter[15] ea locis[16] rigentibus et volpes, animal alioqui sollertia[17] dirum. amnes gelatos lacusque non nisi ad eius itum reditumque[18] transeunt. observatum eam[19] aure ad glacier adposita[20] coniectare crassitudinem gelus.