[1] Cupressus advena et difficillime nascentium fuit, ut de qua verbosius saepiusque quam de omnibus aliis prodiderit Cato, satu[2] morosa[3], fructu supervacua, bacis torva, folio amara, odore violenta ac ne umbra quidem gratiosa, materie rara, ut paene fruticosi[4] generis, Diti sacra et ideo funebri signo ad domos posita.
[5] femina[6] .... sterilis.[7] diu metae demum aspectu non repudiata distinguendis tantum pinorum[8] ordinibus, nunc vero tonsilis facta in densitatem[9] parietum coercitaque gracilitate perpetuo teres[10] trahitur etiam in picturas[11] operis topiarii[12], venatus classesve et imagines rerum tenui folio brevique et virente semper vestiens.
[13] duo genera earum: meta in fastigium convoluta, quae et femina appellatur. mas spargit extra se ramos deputaturque et accipit vitem. utraque autem immittitur in perticas[14] asseresve amputation ramorum , qui XIII anno denariis singulis veneunt[15], quaestuosissima in satus ratione silva, vulgoque dotem filiae[16] antiqui plantaria ea[17] appellabant. huic patria insula Creta, quamquam[18] Cato Tarentinam eam appellat[19], credo, quod primum eo venerit. et in Aenaria[20] succisa regerminat;
[21]sed in Creta quocumque in loco terram moverit quispiam, nisu[22] naturali haec gignitur protinusque emicat[23], illa vero etiam non appellato solo ac sponte[24] maximeque in Idaeis montibus et quos Albos vocant summisque in his, unde numquam nives absunt, plurima, quod miremur, alibi non nisi in tepore proveniens et nutricem magno opere fastidiens.
[25] Nec terrae tantum natura circa has[26] refert aut perpetua[27] caeli, verum et quaedam temporaria vis. imbres[28] aliqua[29] plerumque semina adferunt et certo[30] fluunt genere, aliquando etiam incognito, quod accidit Cyrenaicae regioni, cum primum ibi laserpicium natum est, ut[31] in herbarum [32] natura dicemus. nata est et silva urbi ei proxima imbre piceo crassoque. *