... is Aethiopicum maxime in posca et in ecligmate[1] cum melle. Africano privatim urinae incontinentiam cohiberi[2] putant. sativum datur ad[3] iocineris vitia tostum tritum in aceto, item ad vertiginem[4], iis vero, quos acrior urina mordeat, in dulci tritum[5], ad vulvarum vitia in vino praeterque inpositis vellere foliis, testium tumoribus tostum tritumque cum melle aut cum rosaceo et cera[6].
[7] silvestre ad omnia eadem efficacius, praeterea ad serpentes cum oleo, ad scorpiones, scolopendras. sistit et vomitionem nausiasque ex vino quantum adprehenderint tres digiti. propter colum[8] quoque[9] bibitur inliniturque in[10] penicillo[11] fervens, adprimitur fasciis[12]. strangulationes vulvae potum in vino aperit tribus drachmis in tribus cyathis vini. auribus instillatur ad[13] sonitus atque tinnitus cum sebo vitulino vel melle. suggillatis inlinitur cum melle et uva passa et aceto, lentigini nigrae ex aceto.
[14] Est cumino simillimum quod Graeci vocant ami[15]. quidam[16] vero Aethiopicum cuminum id esse[17] existimant. Hippocrates regium appellavit[18], videlicet quia[19] efficacius Aegyptio[20] iudicavit[21]. plerique alterius naturae in totum putant, quoniam sit exilius et candidius. similis autem et huic usus. namque et panibus Alexandrinis subditur[22] et condimentis interponitur.
[23] inflationes et tormina discutit, urinas[24] et menstrua ciet[25], suggillata oculorum, epiphoras mitigat, cum lini semine scorpionum ictus in[26] vino potum drachmis duabus privatimque cerastarum cum pari portione myrrae. colorem quoque bibentium similiter mutat in pallorem. suffitum cum uva passa aut resina vulvam purgat. tradunt facilius concipere eas, quae odorentur[27] id per coitum.
[33] splenicis prodest[34] in vino potus[35] radicis cortex duabus drachmis, dempto balinearum usu[36], feruntque[37] xxxv[38] diebus per urinam et alvum totum lienem emitti[39]. bibitur in lumborum doloribus ac paralysi. dentium dolores sedat tritum ex aceto vel semen[40] decoctum vel manducata radix.
infunditur et aurium dolori decoctum oleo. ulcera, quae phagedaenas vocant, folia et radix recens cum melle sanant. sic et strumas discutit radix, parotidas vermiculosque cocta in aqua. iocineris doloribus[41][42] tusa cum farina hordeacia inponitur. vesicae quoque malis medetur. dant et ad taenias[43] in aceto et melle. oris exulcerationes in aceto decocta tollit. stomacho inutile[44] esse inter auctores convenit.