[1][2] Oleastri foliorum eadem natura. spodium[3] e[4] cauliculis vehementius inhibet rheumatismos. sedat et inflammationes [5] oculorum, purgat ulcera alienata et[6] explet, excrescentia leniter erodit[7] siccatque et ad cicatricem perducit . cetera ut[8] in oleis, peculiare autem, quod folia decocuntur ex melle et[9] dantur[10] coclearibus III[11] contra sanguinis excreationes[12].
[13] oleum tantum acrius efficaciusque, et ideo[14] os quoque colluitur[15] illo[16] ad firmitatem dentium. inponuntur folia et paronychiis[17] et carbunculis et contra omnem collectionem cum vino, iis[18] vero, quae purganda[19] sint[20], cum melle. miscentur oculorum medicamentis decoctum[21] foliorum et sucus oleastri. utiliter et auribus instillatur cum melle vel si pus effluat.
[22] fore oleastri condylomata inlinuntur et epinyctides, item cum farina hordeacia venter in rheumatismo, cum oleo capitis dolores[23]. cutem[24] in capite ab ossibus recedentem cauliculi decocti et cum melle inpositi conprimunt. ex oleastro maturi in cibo sumpti sistunt alvum, tosti autem et cum melle triti nomas[25] repurgant [26], carbunculos rumpunt.
[27] Olei naturam causasque abunde diximus. ad medicinam ex olei generibus haec pertinent, utilissimum[28] esse[29] omphacium, proxime viride, praeterea quam maxime recens—nisi cum vetustissimum quaeritur—, tenue, odoratum quodque non mordeat[30], e diverso quam cibis[31] eligitur. omphacium prodest gingivis, si contineatur in ore, et colorem[32] dentium custodit motusque stabilit[33]. sudores cohibet.
[34][35] oenanthino idem effectus qui rosaceo. omni[36] autem oleo mollitur corpus, vigorem et robur accipit. stomacho contrarium, auget et[37] ulcerum incrementa. fauces exasperat[38] et venena omnia hebetat, praecipue psimithi[39] et gypsi[40], in aqua mulsa aut ficorum siccarum decocto[41] potum contra meconium, ex aqua contra cantharidas, buprestim[42], salamandras[43], pityocampas, per se potum[44] redditumque vomitionibus contra omnia supra dicta[45]. lassitudinum[46] et perfrictionum [47] refectio est.
[53] vetus autem magis excalfacit corpora magisque discutit sudores, duritias magis diffundit, lethargicis auxiliare et inclinato morbo. oculorum claritati confert aliquid cum[54] pari portione[55] mellis acapni. capitis doloribus remedium est, item[56] ardoribus in febri cum aqua. si vetusti non sit occasio, decoquitur, ut[57] vetustatem repraesentet.
[58] Oleum cicinum[59] bibitur ad purgationes ventris cum pari caldae[60] mensura. privatim dicitur purgare praecordia . prodest et articulorum morbis, duritiis omnibus, vulvis, auribus, ambustis, cum cinere vero muricum sedis inflammationibus, item psorae[61]. colorem cutis commendat capillumque fertili natura evocat. semen, ex quo fit, nulla animans attingit.
[65] Oleum amygdalinum purgat, mollit corpora[66], cutem erugat, nitorem commendat, varos cum melle tollit e facie[67]. prodest et auribus cum rosaceo[68] aut[69] melle et mali punici tegmine[70] decoctum vermiculosque in his necat et gravitatem auditus[71] discutit, sonos incertos et tinnitus, obiter capitis dolores et oculorum. medetur furunculis et a sole ustis cum cera. ulcera[72] manantia et furfures cum vino expurgat[73], condylomata cum meliloto; per se vero capiti inlitum somnum adlicit.
[81] Similis et myrtei olei ratio. adstringit, indurat. medetur gingivis, dentium dolori, dysinteriae, volvae exulceratae , vesicis, ulceribus vetustis vel manantibus cum squama aeris et cera, item eruptionibus, ambustis[82]. adtrita sanat et furfures, rhagadas[83], condylomata, articulos luxatos[84], odorem[85] gravem corporis. adversatur cantharidi, bupresti aliisque[86] malis medicamentis, quae exulcerando nocent.
[87][88] Chamaemyrsinae sive oxymyrsinae eadem natura. —Cupressinum oleum eosdem effectus habet quos myrteum , item citreum.—E nuce vero[89] iuglande, quod[90] caryinum[91] appellavimus, alopeciis utile est et tarditati aurium infusum, item capitis dolori inlitum[92], cetero[93] iners et[94] gravi sapore. enimvero[95] si quid in nucleo putridi[96] fuerit, totus modius[97] deperit[98].
[99] —Ex Cnidio grano factum eandem vim habet quam cicinum[100].—E lentisco factum utilissimum acopo est idemque proficeret[101] quod[102] rosaceum, ni durius paulo intellegeretur. utuntur eo et contra nimios sudores papulasque sudorum. scabiem iumentorum efficacissime sanat.—Balaninum[103] oleum repurgat varos, furunculos, lentigines , gingivas.
[104] Cypros qualis esset et quemadmodum ex ea fieret oleum docuimus. natura eius excalfacit, emollit nervos.[105] folia[106] stomacho inlinuntur et vulvae concitatae[107], sucus quoque eorum adponitur. folia recentia commanducata ulceribus in capite manantibus, item oris[108] medentur et collectionibus, condylomatis. decoctum foliorum ambustis et luxatis prodest .
[109] ipsa rufant capillum tusa adiecto struthei[110] mali suco. flos capitis dolores sedat cum aceto inlitus, item combustus [111] in cruda olla nomas sanat et putrescentia ulcera per se vel cum melle. odor floris oleique[112] somnum facit. —Adstringit gleucinum[113] et refrigerat eadem ratione qua[114] oenanthinum.
[115] Balsaminum longe pretiosissimum omnium, ut in unguentis diximus, contra omnes serpentes efficax[116], oculorum[117] claritati plurimum confert, caliginem discutit, item dyspnoeas, collectiones omnes duritiasque lenit. sanguinem densari prohibet, ulcera purgat, auribus, capitis doloribus, tremulis, spasticis, ruptis perquam utile. adversatur aconito ex lacte potum, febres cum horrore venientes perunctis leviores facit. utendum tamen modico[118], quoniam adurit augetque vitia non servato temperamento.
[119] Malobathri[120] quoque naturam et genera exposuimus. urinam ciet, oculorum epiphoris in vino[121] expressum utilissime[122] inponitur, item frontibus dormire volentibus[123], efficacius , si et nares inlinantur aut si ex aqua bibatur. oris et halitus[124] suavitatem commendat linguae subditum folium, sicut et vestium odorem interpositum.
[125] Hyoscyaminum emolliendo[126] utile est, nervis inutile . potum quidem cerebri motus facit.—Therminum e lupinis emollit, proximum rosaceo effectu[127].—Narcissinum dictum est cum suo flore.—Raphaninum phthiriasis[128] longa valitudine contractas tollit scabritiasque cutis in facie emendat[129].
[130] —Sesaminum aurium dolores sanat et ulcera, quae[131] serpunt, et quae cacoēthe vocant[132].—Lilinum[133], quod et syrium[134] vocavimus, renibus utilissimum est sudoribusque[135] evocandis, vulvae molliendae concoquendisque[136] intus. —Selgiticum[137] nervis utile esse diximus, sicut herbacium[138][139] quoque, quod Iguvini[140] circa Flaminiam viam vendunt.
[141] Elaeomeli, quod in Syria ex ipsis oleis manare diximus, sapore melleo, non sine nausea alvum[142] solvit,[143] bilem[144] praecipue detrahit II cyathis in bemina aquae[145] datis; qui bibere, torpescunt excitanturque crebro. potores certaturi [146] praesumunt ex eo cyathum unum.—Pissino[147] oleo usus ad tussim et[148] quadripedum scabiem est.
[149] A vitibus oleisque proxima nobilitas palmis. inebriant [150] recentes, capitis dolorem adferunt minus siccae, nec, quantum videtur, utiles stomacho. tussim exasperant[151], corpus alunt. sucum decoctarum antiqui pro hydromelite dabant aegris ad vires recreandas, sitim sedandam, in quo usu praeferebant Thebaicas, sanguinem quoque excreantibus utiles, in cibo maxime. inlinuntur caryotae stomacho, vesicae , ventri, intestinis cum cotoneis et cera et croco. suggillata[152] emendant. nuclei palmarum cremati in fictili novo[153] cinere loto spodi vicem efficiunt miscenturque collyriis et calliblephara faciunt addito nardo.