[1] Aurum invenitur in nostro orbe, ut omittamus Indicum[2] a[3] formicis aut apud Scythas grypis[4] erutum, tribus[5] modis: fluminum ramentis, ut in Tago Hispaniae, Pado Italiae, Hebro Thraciae, Pactolo Asiae, Gange Indiae, nec ullum[6] absolutius aurum est, ut cursu ipso attrituque[7] perpolitum[8]. alio modo puteorum scrobibus[9] effoditur aut in ruina montium quaeritur[10]; utraque ratio dicatur[11].
[12]Aurum qui quaerunt, ante omnia segutilum[13] tollunt[14]; ita[15] vocatur[16] indicium. alveus hic est[17] harenae, quae[18] lavatur [19], atque ex eo, quod resedit, coniectura[20] capitur.invenitur [21] aliquando in summa tellure protinus rara felicitate , ut nuper in Delmatia[22] principatu Neronis singulis diebus etiam quinquagenas libras fundens. cum ita[23]- inventum est in summo caespite, talutium[24] vocant, si et aurosa[25] tellus subest[26]. cetero[27] montes Hispaniarum[28], aridi sterilesque[29] et in[30] quibus nihil aliud gignatur, huic bono fertiles esse coguntur.
[31]Quod puteis foditur, canalicium vocant, alii canaliense, marmoris glareae[32] inhaerens, non illo modo, quo[33] in oriente[34] sappiro[35] atque Thebaico[36] aliisque in gemmis scintillat, sed micas[37] amplexum[38] marmoris. vagantur hi venarum canales per latera puteorum et huc[39] illuc, inde nomine invento, tellusque ligneis columnis suspenditur. quod effossum est, tunditur, lavatur, uritur, molitur[40].
farinam[41] a pila scudem[42] vocant; argentum, quod exit a fornace, sudorem. quae[43] e camino iactatur spurcitia in omni metallo scoria[44] appellatur. haec in auro tunditur iterumque coquitur. catini fiunt ex tasconio; hoc[45] est terra alba similis[46] argillae, neque enim alia flatum ignemque et ardentem materiam tolerat.
Tertia ratio opera vicerit Gigantum. cuniculis per magna spatia actis cavantur[47] montes lucernarum ad lumina ; eadem mensura vigiliarum est, multisque mensibus non cernitur dies. arrugias[48] id genus[49] vocant. siduntque[50] rimae[51] subito[52] et opprimunt operatos[53], ut iam minus temerarium videatur e profundo maris petere margaritas atque purpuras[54]. tanto nocentiores fecimus terras! relinquuntur[55] itaque fornices crebri montibus sustinendis[56].
[57] occursant[58] in utroque genere silices; hos igne[59] et[60] aceto[61] rumpunt, saepius vero, quoniam id cuniculos[62] vapore[63] et fumo[64] strangulat[65], caedunt fractariis[66] CL libras ferri[67] habentibus[68] egeruntque umeris noctibus ac diebus per tenebras proximis tradentes ; lucem novissimi[69] cernunt. si longior videtur[70] silex, latus sequitur fossor ambitque[71]. et tamen in silice facilior existimatur opera;
est namque terra ex quodam argillae genere glarea[72] mixta—gangadiam[73] vocant—prope inexpugnabilis . cuneis eam ferreis adgrediuntur et isdem malleis nihilque durius putant, nisi quod inter omnia auri fames durissima est. peracto opere cervices fornicum ab ultimo caedunt[74]. dat signum ruina, eamque[75] solus intellegit in cacumine eius montis vigil[76].
hic voce, nutu[77] evocari[78] iubet operas pariterque ipse devolat. mons fractus cadit[79] ab sese longe fragore qui concipi humana mente non possit, aeque[80] et flatu[81] incredibili[82]. spectant victores ruinam naturae. nec tamen adhuc aurum est nec sciere[83] esse, cum foderent[84], tantaque ad pericula et inpendia[85] satis[86] causae fuit[87] sperare quod cuperent.
alius par labor ac vel maioris[88] inpendii: flumina ad lavandam hanc ruinam iugis montium obiter duxere[89] a centesimo plerumque lapide ; corrugos vocant, a conrivatione credo. mille[90] et hic labores[91]: praeceps[92] esse libramentum oportet, ut ruat[93] verius quam[94] fluat; itaque altissimis partibus ducitur. convalles[95] et intervalla substructis canalibus iunguntur. alibi rupes inviae[96] caeduntur sedemque trabibus cavatis praebere coguntur .
qui[97] caedit, funibus pendet, ut procul intuenti[98] species[99] ne[100] ferarum quidem, sed alitum fiat. pendentes maiore[101] ex parte[102] librant et lineas itineri praeducunt[103], quaque [104] insistentis vestigiis hominis[105] locus non est, amnes[106] trahuntur[107] ab homine[108]. vitium lavandi[109] est[110], si fluens amnis lutum inportet[111]; id genus terrae urium vocant. ergo per silices calculosve ducunt[112] et urium evitant. ad capita deiectus [113] in superciliis montium piscinae cavantur[114] ducenos pedes in quasque partes et in altitudinem denos. emissaria in iis[115] quina[116] pedum quadratorum ternum fere relinquuntur [117], ut[118] replete stagno excussis opturamentis erumpat[119] torrens tanta vi[120], ut saxa provolvat.
alius etiamnum in plano labor. fossae, per[121] quas profluat, cavantur—agogas [122] vocant—; hae[123] sternuntur gradatim ulice[124]. frutex[125] est roris marini similis, asper aurumque retinens. latera cluduntur[126] tabulis, ac per praerupta suspenduntur canales[127]. ita profluens[128] terra in mare labitur[129] ruptusque mons diluitur , ac longe terras in mare his de causis iam promovit Hispania.
[130] in priore genere quae exhauriuntur inmenso labore, ne[131] occupent puteos, in hoc rigantur. aurum arrugia[132][133] quaesitum non coquitur, sed statim suum[134] est. inveniuntur ita massae, nec non in puteis, et[135] denas excedentes libras; palagas[136], alii[137] palacurnas[138], iidem[139] quod minutum est balucem vocant. ulex[140] siccatur[141], uritur, et[142] cinis eius lavatur substrato caespite herboso, ut sidat aurum.
[143] vicena milia pondo ad hunc modum annis singulis Asturiam atque Callaeciam[144] et Lusitaniam praestare[145] quidam prodiderunt, ita ut plurimum Asturia gignat. neque in alia terrarum parte[146] tot saeculis perseverat[147] haec[148] fertilitas[149]. Italiae parci[150] vetere interdicto patrum diximus[151]; alioqui[152] nulla fecundior[153] metallorum quoque erat tellus. extat lex censoria Victumularum[154] aurifodinae[155] in[156] Vercellensi agro, qua cavebatur [157], ne plus quinque milia[158] hominum in opere publicani haberent.
[159] Aurum faciendi est etiamnum[160] una ratio ex auripigmento , quod in Syria foditur pictoribus in summa tellure , auri colore, sed fragile[161] lapidum specularium[162] modo. invitaveratque[163] spes Gaium principem avidissimum auri; quam ob rem iussit excoqui[164] magnum pondus et plane fecit aurum excellens, sed[165] ita parvi ponderis, ut detrimentum sentiret propter avaritiam expertus, quamquam auripigmenti librae $X$ IIII permutarentur. nec postea temptatum ab ullo[166] est.
[167] Omni auro inest argentum vario pondere, aliubi[168] decuma parte[169], aliubi octava[170]. in uno tantum Callaeciae[171] metallo[172], quod vocant Albucrarense, tricensima sexta portio invenitur; ideo ceteris praestat[173]. ubicumque quinta argenti portio est, electrum[174] vocatur. scobes[175] hae[176] reperiuntur in canaliensi. fit et cura electrum argento addito. quod si quintam[177] portionem excessit, incudibus non resistit.
[178] vetusta et[179] electro auctoritas Homero teste, qui Menelai regiam auro, electro[180], argento, ebore fulgere tradit. Minervae templum habet Lindos insulae[181] Rhodiorum, in quo Helena sacravit calicem ex electro; adicit[182] historia[183], mammae suae mensura. electri natura est ad lucernarum lumina clarius argento splendere. quod est nativum, et venena deprehendit . namque discurrunt[184] in calicibus arcus[185] caelestibus similes [186] cum igneo stridore et[187] gemina ratione[188] praedicunt[189].
[204] direpta ea[205] est Antonii Parthicis rebus, scitumque narratur[206] veteranorum unius Bononiae[207] hospitali divi Augusti cena[208], cum interrogatus[209] esset[210], sciretne eum, qui primus violasset id[211] numen[212], oculis membrisque captum[213] exspirasse; respondit enim cum[214] maxime Augustum e[215] crure[216] eius cenare[217] seque illum esse totumque sibi censum ex ea rapina[218]. hominum primus et auream statuam et solidam LXX[219] circiter olympiade Gorgias[220] Leontinus Delphis[221] in templo posuit sibi. tantus erat docendae artis oratoriae quaestus.
Aurum pluribus[222] modis[223] pollet in remediis volneratisque et infantibus adplicatur, ut minus noceant quae inferantur[224] veneficia. est et ipsi[225] superlato[226] vis malefica[227], gallinarum quoque et pecuariorum[228] feturis. remedium abluere inlatum[229] et spargere eos, quibus mederi[230] velis. torretur et cum salis gemino[231] pondere, triplici misyis[232] ac rursus[233] cum II salis portionibus et una lapidis, quem schiston[234] vocant. ita virus trahit[235] rebus una crematis in fictili vase, ipsum purum et incorruptum.
[236] reliquus cinis servatus in fictili olla[237] ex aqua[238] inlitus[239] lichenas in facie —lomento[240] eo[241] convenit ablui—, fistulas etiam sanat et[242] quae vocantur haemorroides[243]. quodsi[244] tritus pumex[245] adiciatur , putria ulcera et taetri odoris emendat, ex melle vero decoctum cum melanthio[246] inlitum[247] umbilico leniter[248] solvit alvum. auro verrucas curari M. Varro auctor est.