Arabia, gentium nulli[1] postferenda amplitudine , longissime[2] a monte Amano e[3] regione Ciliciae Commagenesque [4] descendit, ut diximus, multis gentibus eorum[5] deductis illo a Tigrane[6] Magno, sponte vero ad mare nostrum litusque Aegyptium[7], ut docuimus, nec non et[8] in[9] media Syriae ad Libanum montem penetrantibus Nubaeis[10], quibus iunguntur Ramisi, dein[11] Teranei[12], dein[13] Patami[14].
[15] ipsa vero paeninsula Arabia, inter duo maria Rubrum Persicumque procurrens, quodam naturae artificio ad similitudinem atque magnitudinem Italiae mari circumfusa, in eandem etiam caeli partem nulla differentia spectat[16], haec quoque in illo situ felix. populos[17] eius a nostro mari usque ad Palmyrenae[18] solitudines diximus: reliqua nunc inde[19] peragemus[20].
Nomadas[21] infestatoresque Chaldaeorum Scenitae, ut [22] diximus, cludunt[23], et ipsi vagi, sed a tabernaculis cognominati,[24] quae ciliciis[25] metantur[26] ubi libuit.
deinde Nabataei[27] oppidum incolunt[28], Petram nomine. in convalle paulo minus II p. amplitudinis, circumdatum[29] montibus inaccessis, amne interfluente. abest ab[30] Gaza oppido litoris nostri DC, a sinu Persico CXXXV[31]. huc[32] convenit utrumque bivium[33], eorum qui[34] ex[35] Syria[36] Palmyram petiere et eorum qui a Gaza[37] venerunt.
a Petra[38] incoluere Omani ad[39] Characen[40] usque, oppidis quondam claris ab Samiramide conditis Abaesamide[41] et Soractia; nunc sunt solitudines. deinde est oppidum quod Characenorum regi paret in Pasitigris ripa, Forat[42] nomine, in quod[43] a Petra conveniunt, Characenque inde XII p. secundo aestu navigant, e[44] Parthico autem regno navigantibus vicus[45] Teredon.[46] infra confluentem Euphratis et Tigris laeva fluminis[47] Chaldaei[48] optinent, dextra Nomades Scenitae.
quidam et alia duo oppida longis intervallis Tigri[49] praenavigari tradunt, Barbatiam, mox Dumatham[50], quod abesse[51] a Petra dierum X navigatione. [52]nostri[53] negotiatores dicunt Characenorum[54] regi parere et Apameam[55], sitam ubi restagnatio Euphratis cum Tigri confluat ; itaque molientes[56] incursionem Parthos operibus obiectis inundatione arceri.
[57] Nunc a Charace dicemus[58] oram, Epiphani primum exquisitam. locus ubi Euphratis ostium fuit, flumen Salsum, promunturium Caldone[59], voragini similius quam rnari aestuarium[60] per L??? orae[61], flumen Achenum[62], deserta C??? p. usque ad insulam Icarum[63], sinus Capeus, quem accolunt Gaulopes[64] et Gattaei[65], sinus Gerrhaicus[66], oppidum Gerrha[67], V??? p. amplitudine; turres habet ex salis quadratis[68] molibus. a litore L??? regio Attene[69],
ex adverso Tylos[70] insula[71], totidem milibus a litore, plurimis margaritis[72] celeberrima cum oppido eiusdem nominis, iuxtaque altera[73] minor, a[74] promunturio eius XII[75].D[76] p. ultra magnas aspici[77] insulas tradunt , ad quas non sit perventum; huius ambitum[78]CXII[79]. D p., a Perside longius abesse[80], adiri uno alveo angusto. insula Ascliae[81], gentes Nochaeti[82], Zurazi[83], Borgodi, Catharraei[84], Nomades, flumen Cynos.
[85] ultra navigationem inconpertam ab eo latere propter scopulos tradit Iuba[86]praetermissa mentione oppidi Omanorum[87] Batrasavaves[88] et [89]Omanae[90], quod priores celebrem[91] portum Carmaniae fecere, item Homnae[92] et Attanae[93], quae nunc oppida maxime celebrari a Persico mari nostri negotiatores dicunt. a flumine Canis, ut luba, mons adusto similis[94], gentes Epimaranitae[95], mox Ichthyo- [96] phagi,
insula deserta, gentes[97] Bathymi[98].... Eblythaei[99] montes, insula Omoemus[100], portus Mochorbae[101], insulae Etaxalos[102], Inchobriche[103], gens Cadaei[104], insulae sine nominibus multae, celebres vero Isura, Rhinnea[105] et proxima, in qua scriptae sunt stelae[106] lapideae litteris incognitis, Coboea[107] portus, Bragae insulae desertae, gens Taludaei[108], Dabanegoris[109] regio, mons Orsa cum portu, sinus Duatas[110], insulae multae, mons Tricoryphos[111], regio Chardaleon[112], insulae Solanades, Cachina[113], item Ichthyophagorum. dein Clari[114], litus Mamaeum[115], ubi auri metalla[116], regio Canauna[117], gentes[118] Apitami, Casani[119], insula Devade[120], fons[121] Coralis[122], Carphati[123], insulae Alaea[124], Amnamethus[125], gens Darae[126],
insulae Chelonitis, Ichthyophagon multae, Odanda[127] deserta, Basa[128], multae Sabaeorum. flumina Thanar[129], Amnum[130], insulae Doricae[131], fontes Daulotos, Dora[132], insulae Pteros, Labatanis[133], Coboris, Sambrachate[134] et oppidum eodem nomine in continente. a meridie insulae multae[135], maxima Camari, flumen Musecros[136], portus Laupas[137], Scenitae Sabaei[138], insulae multae, emporium eorum Acila[139], ex quo in Indiam navigatur,
regio Amithoscatta[140], Damnia[141], Mizi[142] maiores et minores, Drymatina[143], Macae; horum promunturium contra Carmaniam distat L??? p. mira res ibi traditur; Numenium, ab Antiocho rege Mesenae[144] praepositum, ibi vicisse eodem die classe aestuque reverso iterum equitatu[145] contra Persas dimicantem et gemina tropaea eodem in loco lovi ac Neptuno statuisse.
[146] insula in alto obiacet Ogyris[147], clara[148] Erythra[149] rege ibi sepulto; distat a continente CXXV[150] p., circumitur[151]CXII. D[152]. nec[153] minus altera clara in Azanio mari Dioscuridu[154], distans a Syagro[155] extumo promunturio CCLXXX. reliqui in continente a noto[156] etiamnum Autaridae[157], in montes VIII[158] dierum transitus[159], gens[160] Larendani et[161] Catabani[162], Gebbanitae[163] pluribus oppidis, sed maximis Nagia et Thomna[164], templorum LXV; haec est amplitudinis significatio .
[165] promunturium[166], a quo ad continentem Trogodytarum L???, Thoani, Actaei[167], Chatramotitae[168], Tonabaei[169], Antiadalaei[170], Lexianae, Agraei[171], Cerbani[172], Sabaei, Arabum[173] propter tura clarissimi, ad utraque maria porrectis gentibus. oppida eorum in Rubro litore Merme[174], Marma, Corolia[175], Sabbatha[176]; intus oppida Nascus[177], Cardava[178], Carnus et, quo merces odorunm deferunt, Thomala.
pars[179] eorum Atramitae[180], quorum caput Sabota[181] LX templa muris includens; regia tamen est[182] omnium Marebbata[183]. sinum optinent[184]XCIII[185], refertum[186] insulis odoriferis[187]. Atramitis[188] in mediterraneo[189] iunguntur Minaei[190]. mare accolunt et Aelamitae[191] oppido[192] eiusdem nominis, iis[193] iuncti[194] Chaculatae[195], oppidum[196] Sibi[197], quod Graeci Apaten vocant, Arsi, Codani[198], Vadaei[199] oppido magno, Barasasaei[200], Lechieni[201], Sygaros[202] insula[203], quam canes non intrant expositique circa litora errando moriuntur.
[204] sinus intimus, in quo Laeanitae[205], qui nomen ei dedere; regia eorum Agra[206] et in sinu Laeana vel, ut alii, Aelana[207]: nam et ipsum sinum nostri Laeaniticum[208] scripsere[209], alii Aelaniticum[210], Artemidorus Alaeniticum[211], luba[212] Leaniticum[213]. circuitus Arabiae a Charace Laeana[214] colligere proditur[215]XLVII[216].LXV[217] p., Iuba paulo minus |XL| putat. latissima est a septentrione inter oppida Herourn[218] et Characem[219].
nam[220] et reliqua mediterranea eius dicantur. Nabataeis Thimaneos[221] iunxerunt[222] veteres, nunc sunt Taveni[223], Suelleni[224], Araceni[225], Arreni[226] oppido[227] in quod negotiatio[228] omnis convenit, Hemnatae[229], Avalitae, oppida Domata[230], Haegra[231], Thamudaei[232], oppidum Baclanaza[233], Chariattaei[234], Toali, oppidum Phodaca[235], Minaei[236], a rege[237] Cretae Minoe[238], ut existimant, originem trahentes, quorum Carmei[239]; oppidum XIIII p. Maribba[240], Paramalacum[241], et ipsum non[242] spernendum, item Canon[243].
Rhadamaei[244] — et horum origo Rhadamanthus[245] putatur, frater Minois —, Homeritae[246] Mesala[247] oppido, Hamiroei[248], Gedranitae[249][250], Amphryaei[251], Lysanitae[252], Bachylitae[253], Samnaei[254], Amaitaei[255][256] oppidis Nessa[257] et Chenneseri[258], Zamareni[259] oppidis Sagiatta[260], Canthace[261], Bacaschami[262] Riphearina[263] oppido[264], quo[265] vocabulo hordeum appellant, Autaei[266], Ethravi[267], Cyrei[268][269] Ehlataeis[270] oppido, Chodae[271] Aiathuri[272] in montibus oppido XXV[273][274] p., in quo fons Aenuscabales[275], quod significat camelorum ,
oppidum Ampelome[276][277], colonia Milesiorum, Athrida[278] oppidum, Calingi[279], quorum Mariba[280] oppidum significat dominos omnium, oppida Pallon[281], Murannimal[282] iuxta flumen, per quod Euphraten emergere putant, gentes Agraei[283], Ammoni[284], oppidum Athenae[285], Caunaravi[286], quod significat ditissimos armento, Chorranitae[287], Cesani[288], Choani[289]. fuerunt et Graeca oppida Arethusa[290], Larisa[291], Chalcis, deleta variis bellis.
Romana arma solus in ear terram adhuc intulit Aelius Gallus ex equestri ordine, nam C. Caesar Augusti filius prospexit tantum Arabiam. Gallus oppida diruit, non nominata auctoribus qui ante scripserunt[292], Negranam[293], Nestum, Nescam[294], Magusum[295], Caminacum[296], Labaetiam[297] et supra[298] dictam Maribam[299] circuitu VI, item Caripetam[300], quo longissime processit.
[301] cetera explorata retulit: Nomadas lacte et ferina came vesci, reliquos vinum ut Indos palmis exprimere , oleam sesamae[302]. numerosissimos esse Homeritas, Minaeis[303] fertiles[304] agros palmetis[305] arbustos[306], in pecore divitias. Cerbanos[307] et Agraeos[308] armis praestare, maxime Chatramotitas[309]. Carreis[310] latissimos et fertilissimos agros, Sabaeos ditissimos silvarum fertilitate odorifera, auri metallis, agrorum riguis[311], mellis ceraeque proventu. de odoribus suo dicemus [312] volumine.
[313] Arabes mitrati[314] degunt aut intonso crine; barba abraditur[315] praeterquam[316] in superiore[317] labro; aliis et haec intonsa. mirumque dictu, ex innumeris populis pars aequa[318] in commerciis aut[319] latrociniis degit. in universum gentes ditissimae, ut apud[320] quas[321] maximae[322] opes Romanorum Parthorumque subsidant[323], vendentibus quae e mari aut silvis capiunt nihilque[324] invicem redimentibus.