[1] Ab his locum amplitudine vindicaverint[2], quae cessere auctoritate[3], nuces iuglandes, quamquam et[4] ipsae nuptialium Fescenninorum comites, multum pineis minores universitate[5] eademque[6] portione ampliores nucleo. nec non et honor iis naturae peculiaris gemino protectis operimento, pulvinati primum calycis[7], mox lignei putaminis. quae causa eas nuptiis fecit religiosas, tot modis fetu munito, quod est veri similius quam quia cadendo tripudium sonivium[8] faciant .
[9][10] et has e Perside regibus[11] translatas indicio sunt Graeca nomina: optimum quippe genus[12] earum Persicum atque basilicon vocant, et haec fuere prima nomina; caryon[13] a capitis gravedine propter odoris gravitatem convenit dictum. tinguntur cortice earum lanae et[14] rufatur capillus primum prodeuntibus nuculis[15] ; id conpertum infectis tractatu[16] manibus. pinguescunt vetustate.
[17] sola differentia generum in putamine duro fragilive et tenui aut crasso, loculoso aut simplici. solum hoc pomum natura conpactili operimento clausit. namque sunt bifidae[18] putaminum carinae[19] nucleorumque alia[20] quadripertita distinctio, lignea intercursante membrana. ceteris quidquid[21] est solidum est, ut in abellanis, et ipso nucum genere, quas antea Abellinas patriae[22] nomine appellabant . in Asiam Graeciamque e Ponto venere eae[23] ideoque et Ponticae nuces vocantur.
[24] has quoque mollis[25] protegit barba, sed putamini nucleisque solida rotunditas inest. hae[26] et torrentur [27]. umbilicus illis intus in ventre medio. tertia in his[28] >natura amygdalis tenuiore, sed simili iuglandium, summo operimento, item secundo putaminis; nucleus dissimilis latitudine et acriore callo.
[29][30] haec arbor an fuerit in Italia Catornis aetate dubitatur, quoniam Graecas nominat, quas quidam et in iuglandium genere servant. adicit praeterea abellanas et galbas[31] , Praenestinas, quas maxime laudat et conditas ollis in terra servari virides tradit. nunc Thasiae et Albenses[32] celebrantur et Tarentinarum duo genera, fragili putamine ac duro, quae sunt et[33] amplissimae ac[34] minime[35] rotundae ; praeterea molluscae[36] putamen rumpentes.
[37] sunt qui honori[38] nomen interpretentur[39] et Iovis glandem esse dicant[40]. nuper consularem virum audivi biferas et iuglandes nuces habere se profitentem. de pistaciis[41], et ipso[42] nucum[43] genere, in suo loco retulimus. et haec autem idem Vitellius in[44] Italiam primus intulit eodem tempore, simulque in Hispaniam[45] Flaccus Pompeius eques Romanus, qui cum eo militabat.