[1] In medicina per se plumbi usus cicatrices reprimere adalligatisque lumborum[2] et renium parti[3] lamnis frigidiore natura inhibere[4] inpetus venerisvisaque in quiete veneria[5] sponte naturae erumpentia usque in genus morbi. his lamnis Calvus orator cohibuisse se[6] traditur viresque corporis studiorum labori[7] custodisse. Nero, quoniam ita placuit diis[8], princeps, lamna pectori inposita sub ea cantica exclamans alendis vocibus demonstravit rationem.
[9]coquitur ad medicinae usus patinis fictilibus substrato sulpure[10] minuto, lamnis inpositis tenuibus opertisque sulpure [11] et ferro[12] mixtis. cum coquatur[13], munienda in eo opere foramina[14] spiritus convenit; alioqui plumbi fornacium [15][16] halitus noxius sentitur. et pestilens est[17], canibus ocissime, omnium vero metallorum muscis et culicibus, quam ob rem non sunt ea taedia in metallis.
[18] quidam in coquendo scobem plumbi lima quaesitam sulpuri miscent, alii cerussam potius quam sulpur. fit[19] et lotura plumbi[20] usus in medicina. cum se ipso teritur in[21] mortariis plumbeis addita aqua caelesti, done crassescat; postea supernatans aqua tollitur spongeis; quod crassissimum fuit, siccatum dividitur in pastillos. quidam limatum plumbum sic terunt, quidam et plumbaginem admiscent, alii vero acetum[22], alii vinum, alii adipem, alii rosam.
[23] quidam in lapideo mortario[24] et maxime Thebaico plumbeum[25] pistillum[26] terere malunt, candidiusque ita fit medicamentum. id autem quod ustum est plumbum lavatur[27] ut[28] stibis[29] et[30][31] cadmea[32]. potest adstringere, sistere, contrahere cicatrices;[33] usu est[34] eodem et in oculorum medicamentis, maxime contra procidentiam[35] eorum et inanitates[36] ulcerum excrescentiave rimasque sedis aut haemorroidas[37] et condylomata .
[38] ad haec maxime lotura plumbi facit, cinis autem usti ad serpentia ulcera aut sordida, eademque quae chartis[39] ratio profectus[40]. uritur autem in[41] patinis per lamnas minutas cum sulpure, versatum rudibus ferreis aut ferulaceis, donec liquor mutetur in cinerem; dein refrigeratum teritur in farinam. alii[42] elimatam[43] scobem in fictili[44] crudo[45] cocunt[46] in caminis, donec percoquatur figlinum . aliqui cerussam admiscent[47] pari mensura aut hordeum teruntque ut in crudo dictum est, et praeferunt[48] sic[49] plumbum spodio[50] Cyprio.
[51] Scoria[52] quoque plumbi in usu est. optima quae[53] maxime ad luteum colorem accedit[54], sine plumbi reliquiis[55] aut sulpuris specie[56] et terra[57] carens. lavatur haec in mortariis minutim fracta, done aqua luteum colorem trahat, et transfunditur in vas purum, idque saepius, usque dum subsidat quod utilissimum est. effectus[58] habet eosdem quos plumbum[59], sed acriores[60]. mirarique[61] succurrit experiential[62] vitae, ne faece quidem rerum[63] excrementorumque foeditate intemptata tot modis.
[73] Est et molybdaena, quam alio loco galenam appellavimus , vena[74] argenti plumbique communis. Melior [75] haec, quanto magis aurei colors quantoque minus plumbosa,[76] friabilis et modice gravis. cocta cum oleo iocineris colorem trahit. adhaerescit et auri argentique fornacibus; hanc metallicam vocant. laudatissima quae in[77] Zephyrio fiat; probantur minime terrenae minimeque lapidosae[78]. coquuntur[79] lavanturque scoriae modo.
[80] usus in lipara[81] ad lenienda ac refrigeranda ulcera et emplastris, quae non inligantur[82], sed inlita ad cicatricem perducunt in teneris[83] corporibus mollissimisque[84] partibus. compositio[85] eius e[86] libris[87] III et cerae libra, olei III heminis, quod in senili corpore cum fracibus[88] additur. temperatur cum[89] spuma argenti et scoria plumbi ad dysenteriam et tenesmum fovenda[90] calida.
[91] Psimithium[92] quoque, hoc est cerussam, plumbariae dant officinae[93], laudatissimam[94] in Rhodo[95]. fit autem ramentis plumbi tenuissimis[96] super vas aceti asperrimi inpositis atque ita destillantibus. quod ex eo cecidit in ipsum acetum, arefactum molitur[97] et cribratur[98] iterumque aceto admixto[99] in pastillos dividitur et[100] in sole siccatur aestate. fit et alio modo, addito in urceos aceti plumbo opturatos per dies[101] X derasoque ceu[102] situ ac rursus[103] reiecto[104], donec deficiat materia.
[105] quod derasum est, teritur et cribratur [106] et coquitur in patinis misceturque rudiculis, done rufescat[107] et simile[108] sandaracae fiat. dein lavatur dulci aqua, donec nubeculae[109] omnes eluantur[110]. siccatur postea similiter et in pastillos dividitur. vis eius eadem quae supra dictis[111], lenissima[112] tantum[113] ex omnibus, praeterque ad candorem feminarum[114]. est autem letalis potu[115] sicut spuma[116] argenti. postea cerussa ipsa, si coquatur, rufescit.
[117] Sandaracae quoque propemodum dicta natura[118] est. invenitur autem et in aurariis et in argentariis metallis , melior quo magis rufa quoque magis[119] virus sulpuris[120] redolens ac pura[121] friabilisque[122]. valet purgare, sistere, excalfacere , erodere[123], summa eius dote[124] septica[125]. explet alopecias ex aceto inlita; additur oculorum medicamentis; fauces purgat cum melle sumpta vocemque[126] limpidam et canoram[127] facit; suspiriosis et tussientibus iucunde[128] medetur cum resina terebinthina in cibo[129] sumpta, suffita[130] quoque cum cedro ipso nidore isdem[131] medetur[132].
[133] Et arrhenicum[134] ex eadem est materia. quod optimum , coloris etiam in auro excellentis[135]; quod vero pallidius aut sandaracae simile est, deterius iudicatur. est et tertium genus, quo miscetur aureus color sandaracae. utraque[136] haec squamosa, illud[137] vero siccum purumque, gracili venarum discursu fissile. vis eadem quae supra, sed acrior. itaque et causticis additur et psilotris[138]. tollit et[139] pterygia digitorum carnesque[140] narium et condylomata et[141] quidquid excrescit[142]. torretur, ut valdius[143] prosit, in nova testa[144], donec mutet colorem.