C. PLINI SECUNDI
NATURALIS HISTORIAE
LIBER XXXVII
[1] Ut nihil institute operi desit, gemmae supersunt et[2] in artum[3] coacta rerum naturae maiestas, multis[4] nulla[5] parte mirabilior. tantum[6] tribuunt varietati[7], coloribus, materiae, decori, violare[8] etiam signis, quae[9] causa gemmarum est, quasdam[10] nefas ducentes[11], aliquas vero extra pretia ulla taxationemque humanarum opum arbitrantes, ut plerisque[12] ad summam absolutamque[13] naturae[14] rerum contemplationem satis sit una aliqua[15] gemma.
Quae fuerit[16] origo[17] et a[18] quibus initiis[19] in tantum admiratio haec exarserit, diximus quadamtenus[20] in mentione[21][22] auri anulorumque. fabulae primordium a rupe[23] Caucasi[24] tradunt, Promethei[25] vinculorum interpretatione[26] fatali, primumque saxi[27] eius[28] fragmentum inclusum ferro ac digito circumdatum: hoc fuisse anulum et hoc gemmam.—