[1] Non erat tum[2] ficticium[3] oleum, ideoque arbitror de eo[4] nihil a Catone dictum. nunc eius genera plura, primumque persequemur ea quae ex arboribus fiunt, et inter illas ante omnes ex oleastro. tenue id multoque amarius quam oleae[5] et[6] tantum[7] ad medicamenta[8] utile[9]. simillimum huic est ex chamelaea[10], frutice saxoso, non altiore palmo, foliis oleastri bacisque[11].
[12] proximum fit e[13] cici[14], arbore in Aegypto copiosa (alii crotonem[15], alii sibi[16] , alii sesamon[17] silvestre [18] eam[19] appellant), ibique, non pridem et in[20] Hispania[21], repente[22] provenit altitudine oleae, caule ferulaceo, folio vitium , semine uvarum gracilium pallidarumque. nostri earn ricinum[23] vocant[24] a similitudine seminis. coquitur[25] id in aqua, innatansque oleum tollitur[26]. at in Aegypto, ubi abundat, sine[27] igni[28] et aqua sale[29] adspersum[30] exprimitur, cibis foedum, lucernis exile[31].
[32][33] amygdalinum[34], quod aliqui[35] neopum[36][37] vocant, ex amaris nucibus arefactis et in offam contusis adspersam[38] aqua iterumque tusis exprimitur. fit et[39] lauru[40] admixto drupparum[41] oleo, quidamque e[42] bacis exprimunt tantum, alii[43] foliis modo, aliqui folio et cortice[44] bacarum, nec non styracem addunt aliosque odores; optima laurus ad id latifolia, silvestris[45],
[46] nigris bacis. simile est et e[47] myrto nigra[48], et haec latifolia melior. tunduntur bacae[49] adspersae[50] calida aqua, mox decoquuntur. alii[51] foliorum mollissima decoquunt in oleo et exprimunt, alii deiecta ea in oleum prius sole maturant . eadem ratio et in sativa myrto, sed praefertur silvestris minore semine, quam quidam oxymyrsinen[52], alii[53] chamaemyrsinen[54][55] vocant[56], aliqui[57] acoron[58] a similitudine[59]; est enim brevis, fruticosa.
[60] fit et e citro[61], cupresso, nucibus iuglandibus[62] quod caryinum[63] vocant, malis, cedro[64] quod pisselaeon [65], e[66] grano quoque Cnidio[67] purgato[68] semine et tunso[69], item lentisco. nam[70] cyprinum et e[71] glande Aegyptia ut fieret odorum causa dictum est. Indi e[72] castanets ac[73] sesima[74] atque[75] oryza[76] facere dicuntur, Ichthyophagi[77] e piscibus.
[78] inopia cogit[79] aliquando luminum causa et e[80] platani bacis fieri aqua et sale maceratis[81]. et oenanthinum fit; de ipsa oenanthe dictum[82] est[83] in unguentis. gleucino mustum incoquitur[84] vapore lento, ab aliis sine igni circumdatis vinaceis diebus XXI[85] bis singulis permixtum, consumiturque mustum oleo. aliqui[86] non samp- suchum[87] tantum admiscent, sed etiam pretiosiora odoramenta ,ut[88] in gymnasiis quoque conditur odoribus, sed vilissimis .
[89] fit ex[90] aspalatho[91], calamo, balsamo, iri, cardamomo, meliloto[92], nardo Gallico, panace, sampsucho[93], helenio, cinnamomi radice, omnium sucis in oleo maceratis expressisque. sic et rhodinum e rosis, iuncinum e iunco[94], quod et rosaceo simillimum, item hyoscyamo[95] et lupinis, narcisso. plurimum autem in Aegypto e raphani semine aut gramine herba[96] quod chortinon[97] vocant, item e sesima[98] et urtica quod cnidinum[99] appellant.
[100][101] e lilio et alibi fit sub diu[102] sole, luna, pruina maceratum . suis herbis componunt inter Cappadociam et Galatiam quod Selgiticum[103] vocant, nervis admodum utile, sicut in Italia Iguvini[104] . e pice fit quod pissinum[105] appellant, cum coquitur, velleribus supra halitum eius expansis atque ita expressis. probatum maxime e Bruttia; est enim pinguissima et resinosissima.
[106] color oleo[107] fulvus. sponte nascitur in Syriae maritimis quod elaeomeli[108] vocant; manat ex arboribus pin- 5 gue, crassius melle, resina tenuius[109], sapore dulci, et hoc medicis. veteri quoque oleo usus est ad quaedam genera morborum; existimaturque[110] et ebori vindicando a carie utile esse: certe simulacrum Saturni Romae intus oleo[111] repletum est.