et[1] in quo nascitur granum Cnidium[2], quod aliqui linum vocant, fruticem vero thymelaean[3], alii[4] chamelaean[5], alii pyros achnen[6], aliqui cnestorem[7] , alii cneorum[8]. est similis oleastro, foliis angustioribus, cumminosis, si mordeantur, myrti magnitudine. semen[9] colore et specie farris[10], ad medicinae tantum usum.
[18] Tragon[19] et Asia[20] fert sive scorpionem, veprem sine foliis, racemis[21] rubentibus[22], ad medicinae usum. myricen et Italia, quam tamaricen[23] vocat[24], Achaia autem bryan[25] silvestrem. insigne[26] in ea quod sativa[27] tantum fert[28] gallae similem[29] fructum. in Syria et Aegypto copiosa haec est, cuius infelicia ligna appellamus, qua[30] tamen in: eliciora[31] sunt Graeciae[32].
[33] gignit enim arborem ostryn[34], quam et ostryam[35] vocant, solitariam circa saxa aquosa, similem fraxino cortice et ramis, folio piris[36], paulo tamen longioribus crassioribusque ac rugosis[37] incisuris, quae[38] per tota discurrunt, semine hordeo simili et colore[39]. materies[40] est dura atque firma, qua in domum[41] inlata difficiles 5 partus fieri produnt mortesque miseras.