Nunc interiora dicantur. Coele habet Apameam[1], Marsya amne divisam a Nazerinorum[2] tetrarchia, Bambycen, quae alio nomine Hierapolis vocatur, Syris vero Mabog[3] — ibi prodigiosa Atargatis[4], Graecis autem Derceto[5] dicta, colitur colit F2 —, Chalcidem[6] cognominatam Ad Belum[7], unde regio Chalcidena[8] fertilissima Syriae, et inde Cyrresticae[9]Cyrrum[10], Gazetas, Gindarenos[11], Gabenos, tetrarchias duas quae Granucomatitae[12] vocantur[13], Hemesenos[14], Hylatas[15], Ituraeorum [16] gentem et qui ex iis Baethaemi[17] vocantur, Mariamnitanos [18],
tetrarchiam quae Mammisea[19] appellatur, Paradisum, Pagras, Penelenitas[20], Seleucias[21] praeter iam dictam duas, [22] quae Ad Euphraten et quae Ad Belum[23] vocantur, Tardytenses[24]. reliqua autem Syria habet, exceptis quae cum Euphrate dicentur, Arethusios[25], Beroeenses, Epiphanenses[26] ad Orontem[27], Laodicenos[28], qui Ad Libanum cognominantur, Leucadios[29], Larisaeos, praeter tetrarchias in regna discriptas[30] barbaris nominibus XVII.