[1] Caprae pariunt et quaternos, sed raro admodum ; ferunt V mensibus, ut oves. capri[2] pinguitudine[3] sterilescunt . ante[4] trimos minus utiliter generant[5] et in senecta nec ultra quadriennium. incipiunt septimo mense et[6] adhuc lactentes[7] . mutilum in utroque sexu utilius. primus in die coitus non implet[8], sequens efficacior ac deinde. concipiunt Novembri mense, ut Martio pariant turgescentibus[9] virgultis, aliquando anniculae, semper bimae, nisi[10] in trimatu inutiles[11]. pariunt octonis annis.
[12][13] abortus[14] frigori[15] obnoxius. oculos suffusos capra iunci punctu[16] sanguine exonerat, caper rubi. sollertiam eius animalis Mucianus visam sibi prodidit in ponte praetenui duabus obviis[17] e diverso: cum circumactum angustiae non caperent nec reciprocationem[18] longitude in exilitate caecam[19] , torrente rapido minaciter subterfluente, alteram decubuisse atque ita alteram proculcatae supergressam.
[20] mares quam[21] maxime simos[22], longis auribus infractisque, armis quam villosissimis[23] probant; feminarum generositatis insigne laciniae[24] corporibus e[25] cervice binae dependentes. non omnibus cornua, sed quibus sunt, in his et indicia annorum per[26] incrementa[27] nodorum. mutilis lactis maior ubertas . auribus eas spirare, non naribus, nec umquam febri carere Archelaus auctor est[28] . ideo[29] fortassis anima iis quam ovibus ardentior calidioresque concubitus.
[30] tradunt et noctu non minus cernere quam[31] interdiu: ideo[32] , si[33] caprinum iecur[34] vescantur[35] , restitui vespertinam aciem iis[36] quos nyctalopas vocant. in Cilicia circaque Syrtes[37] villo[38] tonsili vestiuntur. capras in occasum declini[39] sole in pascuis negant contueri inter sese, sed aversas[40] iacere, reliquis autem horis adversas et inter[41] cognationes[42].
[43] dependet omnium mento villus, quem aruncum vocant. hoc si quis adprehensam ex grege unam trahat, ceterae stupentes[44] spectant[45]; id evenit[46] et cum quandam[47] herbam aliqua ex iis[48] momorderit. morsus earum arbori[49] est exitialis. olivam lambendo quoque sterilem faciunt eaque ex causa Minervae non immolantur.