[1] E contrario in magnis laudibus malva est utraque et sativa et silvestris. duo genera earum amplitudine folii discernuntur[2]. maiorem Graeci malopen[3] vocant in sativis, alteram ab emolliendo[4] ventre[5] dictam putant malachen[6]. at e[7] silvestribus, cui[8] grande folium et radices albae, althaea vocatur, ab excellentia effectus a[9] quibusdam plistolochia[10].
[11] omne solum[12], in quo seruntur[13], pinguius[14] faciunt. contra[15] omnes aculeatos ictus efficaces[16], praecipue scorpionum, vesparum similiumque et muris aranei. quin et trita cum oleo qualibet earum peruncti ante vel habentes eas non feriuntur. folium inpositum scorpionibus torporem adfert. valent et contra psimithi[17] venena. aculeos omnes extrahunt inlitae crudae cum aphronitro[18], potae vero decoctae cum radice sua[19] leporis marini venenum[20] restingunt, ut[21] quidam dicunt, si vomatur.
[22] de iisdem mira et alia traduntur, sed maxime, si quis cotidie[23] suci ex qualibet earum sorbeat cyathum dimidium, omnibus morbis cariturum. ulcera manantia in capite sanant in urina putrefactae, lichenas et ulcera oris cum melle; radix decocta furfures capitis[24] et dentium mobilitates[25]. eius[26], quae unum caulem habet, radice circa dentem, qui doleat, pungunt[27], donec desinat dolor[28];
stomacho inutiles Sextius Niger dicit, Olympias Thebana abortivas esse cum adipe anseris, aliqui purgari feminas foliis earum manus plenae mensura in oleo et vino sumptis. utique[33] constat parturientes[34] foliis substratis celerius solvi[35]; protinus a[36] partu revocanda[37], ne vulva sequatur.
[38] dant et sucum bibendum parturientibus ieiunis in vino decoctae[39] hemina. quin et semen adalligant racchio genitale non continentium, adeoque[40] veneri[41] nascuntur , ut[42] semen unicaulis adspersum curationi[43] feminarum aviditates augere ad[44] infinitum Xenocrates tradat[45] itemque tres[46] radices iuxta adalligatas[47]. tenesmo[48], dysintericis utilissime infundi, item sedis vitiis, vel si foveantur. melancholicis quoque sucus datur cyathis[49] ternis tepidus et insanientibus quaternis[50], decoctae comitialibus heminae[51] suci.
[52] hic[53] et calculosis et inflatione et torminibus aut opisthotonico[54] laborantibus tepidus inlinitur. et sacris ignibus et ambustis[55] decocta in oleo[56] folia inponuntur, et ad vulnerum[57] impetus cruda cum pane. sucus decoctae nervis prodest et vesicae et intestinorum rosionibus, vulvas et cibo[58] et infusione[59] emollit. alvo[60] sucus decoctae permeatus[61] suaves[62] facit.
[63] Althaeae in omnibus supra dictis efficacior radix, praecipue convulsis ruptisque. cocta in aqua alvum sistit, ex vino albo strumas et parotidas et mammarum inflammationes [64];[65] et panos[66] in vino folia decocta et inlita tollunt; eadem arida in lacte decocta quamlibet perniciosae tussi citissime[67] medentur[68].
[69] Hippocrates vulneratis sitientibusque defectu sanguinis radicis decoctae sucum bibendum dedit et ipsam vulneribus cum melle et resina, item contusis , luxatis, tumentibus; et musculis, nervis, articulis inposuit ut supra; spasticis[70], dysintericis in vino bibendam[71] dedit. mirum aquam radice ea addita addensari[72] sub diu[73] atque[74] glaciescere[75]. efficacior autem quo recentior.
[76] Nec lapathum dissimiles effectus habet. est autem et[77][78] silvestre. quod alii[79] oxalida[80] appellant, *nostri[81] vero rumicem , alii lapathum canterinum*, sapore sativo[82] proximum, foliis acutis, colore betae candidae, radice minima, * ad strumas[83][84] cum axungia efficacissimum est[85]; et alterum genus fere[86] oxylapathum[87] vocant, sativo[88] [item] similius[89] et[90] acutiore[91] folio[92] ac rubriore[93], non nisi in palustribus nascens. sunt qui[94] et[95] hydrolapathum[96] tradant[97], in aqua natum, et[98] aliud[99] hippolapathum, maius sativo candidiusque ac spissius[100].
[115] Sed sativum in epiphoris oculorum inlinunt frontibus. radice[116] lichenas[117] et lepras[118] curant, in vino vero decocta strumas et parotidas, set[119] calculos pota e[120] vino et lienes inlita[121], coeliacos aeque et dysintericos et tenesmos; ex[122] eademque ad omnia[123] efficacious ius lapathi et ructus facit et urinam ciet et[124] caliginem oculorum discutit, item pruritum corporis in solia balinearum additum aut prius ipsum inlitum sine oleo.