in eadem[7] libros eius repertos[8] P. Cornelio [9] L[10]. filio[11] Cethego, M. Baebio[12] Q. filio Tamphilo[13] cos., ad quos a regno Numae[14] colliguntur anni DXXXV. hos fuisse e[15] charta, maiore etiamnum miraculo, quod[16] infossi[17] duraverint [18] — quapropter in re tanta[19] ipsius Heminae verba ponam:
Mirabantur alii, quomodo illi libri durare possent; ille ita rationem reddebat: lapidem fuisse quadratum[20] circiter in media area[21] evinctum[22] candelis quoquoversus[23]. in eo lapide insuper libros III sitos[24] fuisse; propterea arbitrarier[25] non computuisse [26]. et[27] libros citratos fuisse; propterea[28] arbitrarier tineas[29] non tetigisse[30]. in iis[31] libris scripta[32] erant philosophiae Pythagoricae[33] — eosque combustos a Q. Petilio[34] praetore, quia philosophiae scripta[35] essent.
[36] hoc idem tradit Piso censorius primo commentariorum, sed libros septem iuris pontificii[37], totidem[38] Pythagoricos fuisse; Tuditanus[39] tertio decimo[40] Numae[41] decretorum fuisse[42] fuisse XII[43] pontificales Latinos, totidem Graecos praecepta philosophiae continentes; idem tertio[44] et[45] SC[46]. ponit quo comburi eos placuerit.
[47] inter omnes vero convenit Sibyllam [48] ad Tarquinium Superbum tres libros adtulisse, ex quibus sint[49] duo cremati ab ipsa, tertius cum Capitolio Sullanis [50] temporibus. praeterea Mucianus[51] ter cos. prodidit[52] nuper se legisse, cum praesideret Lyciae[53], Sarpedonis ab Troia scriptam in quodam templo epistulae chartam, quod eo magis miror, si etiamnum Homero condente Aegyptus non erat. aut[54] cur, si iam hic erat usus, in plumbeis[55] linteisque [56] voluminibus scriptitatum constet, curve[57] Homerus in illa ipsa[58] Lycia[59] Bellerophonti[60] codicillos datos, non epistulas[61],