[8] Ceterum editis primores septimo mense gigni dentes[9] priusque in supera[10] fere[11] parte, haud dubium est, septimo eosdem decidere anno aliosque suffici, quosdam et cum dentibus nasci, sicut M'[12] . Curium, qui ob id Dentatus cognominatus est, et Cn[13]. Papirium Carbonem, praeclaros viros. in feminis ea res inauspicati fuit exempli[14] regum temporibus. cum ita nata esset Valeria[15] ,
[16] exitio civitati in quam[17] delata esset[18] futuram[19] responso haruspicum vaticinante, Suessam[20] Pometiam[21] illa tempestate florentissimam[22] deportata est, veridico [23] exitu[24] consecuto.— (Quasdam concreto genitali gigni infausto omine Cornelia Gracchorum mater indicio est) — aliqui vice dentium continuo osse gignuntur, sicuti Prusiae regis Bithynorum[25] filius superna parte oris.
[26] dentes autem in tantum[27] invicti sunt ignibus, ut[28] nec crementur[29] cum reliquo corpore, iidemque flammis indomiti cavantur[30] tabe pituitae . candorem trahunt[31] quodam medicamine. usu atteruntur multoque prius[32] in aliquis[33] deficiunt. nec cibo tantum et alimentis necessarily, quippe vocis sermonisque regimen primores tenent, concentu quodam excipientes ictum linguae serieque[34] structurae atque magnitudine[35] mutilantes mollientesve[36] aut hebetantes verba et, cum defuere, explanationem omnem adimentes.
[37]quin[38] et augurium in hac esse creditur parte. triceni bini viris adtribuuntur[39] excepta Turdulorum gente: quibus plures fuere, longiora promitti vitae putant spatia. feminis minor numerus: quibus in dextra parte gemini superne a canibus cognominati, fortunae blandimenta pollicentur [40], sicut in Agrippina Domiti Neronis matre; contra in laeva.
[41] — (Hominem[42] prius quam genito dente cremari mos gentium non est) — sed mox plura de hoc[43], cum membratim[44] historia decurret[45].
Risisse eodem die quo genitus esset[46] unum hominum[47] accepimus Zoroastren[48]; eidem cerebrum ita palpitasse, ut inpositam repelleret manum, futurae praesagio[49] scientiae.
[50] In trimatu suo cuique[51] dimidiam esse mensuram futurae[52] certum est. in plenum autem cuncto mortalium generi minorem in dies fieri propemodum observatur rarosque [53] patribus proceriores, consumente ubertatem[54] seminum exustione, in cuius vices nunc vergat aevum. in Creta[55] terrae [56] motu rupto monte inventum est corpus stans XLVI cubitorum , quod alii Orionis, alii Oti[57] esse[58] tradunt[59] .
[60] Orestis[61] corpus oraculi iussu refossum VII cubitorum fuisse monumentis [62] creditur. iam vero ante annos prope[63] mille[64] vates ille Homerus non cessavit[65] minora corpora mortalium quam prisca conqueri. Naevii[66] Pollionis amplitudinem annales non tradunt, sed quia populi concursu paene sit interemptus , vice prodigii habitum. procerissimum hominum[67] aetas nostra Divo Claudio principe Gabbaram[68] nomine ex Arabia advectum novem pedum et totidem unciarum vidit.
[69] fuere sub Divo Augusto semipede addito, quorum corpora eius miracali gratia in conditorio[70] Sallustianorum[71] adservabantur[72] hortorum; Pusioni[73] et Secundillae erant nomina. eodem praeside minimus homo duos pedes et palmum Conopas[74] nomine in deliciis luliae[75] neptis eius[76] fuit, et mulier Andromeda, liberta Iuliae Augustae. Manium Maximum et[77] M. Tullium[78] equites Romanos binum cubitorum fuisse auctor est M.Varro, et ipsi vidimus in loculis adservatos. sesquipedales gigni, quosdam longiores, in trimatu inplentes vitae cursum, haud ignotum est.
[79] Invenimus in monumentis[80] Salamine Euthymenis[81] filium in tria cubita triennio adcrevisse[82] , incessu tardum, sensu hebetem, puberem etiam[83] factum, voce robusta, absumptum [84] contractione membrorum subita triennio circumacto . ipsi non pridem vidimus eadem ferme omnia praeter pubertatem in filio[85] Corneli Taciti, equitis Romani Belgicae Galliae rationes procurantis. ἐκτραπέλους[86] Graeci vocant eos; in Latio non habent nomen[87].