[1] certum est unum tardioris ingeni in[2] accipiendis quae tradebantur, saepius castigatum verberibus, eadem[3] illa meditantem noctu repertum. mirum[4] et adversis quidem funibus[5] subire, sed maxime[6] regredi[7] , utique pronis. Mucianus [8] III[9] consul auctor est aliquem ex iis[10] et litterarum ductus [11] Graecarum didicisse[12] solitumque perscribere[13] eius linguae verbis: Ipse ego haec scripsi et spolia Celtica dicavi , itemque se videute Puteolis, cum advecti e[14] nave egredi cogerentur, territos[15] spatio pontis procul a continente porrecti, ut sese longinquitatis aestimatione fallerent, aversos retrorsus isse.
[16] Praedam ipsi in se[17] expetendam[18] sciunt solam esse in armis suis, quae Iua cornua appellat, Herodotus tanto antiquior et consuetudo melius dentes. quam ob rem deciduos casu aliquo vel senecta defodiunt. hoc solum ebur est; cetero et[19] in his quoque[20], qua corpus intexit, vilitas ossea[21] . quamquam[22] nuper ossa[23] etiam in laminas[24] secari coepere paenuria: etenim rara amplitude iam dentium praeterquam ex India reperitur; cetera in nostro orbe cessere luxuriae[25].
[26] dentium candore intellegitur iuventa[27] . circa hos[28] beluis[29] summa cura: alterius mucroni parcunt, ne sit proeliis hebes, alterius operario usu fodiunt radices, inpellunt moles; circumventique a venantibus primos constituunt quibus sint[30] minimi[31] , ne tanti proelium putetur, postea fessi inpactos arbori frangunt[32] praedaque se redimunt.