[1] Linozostis[2] sive parthenium[3] Mercuri inventum est. ideo apud Graecos Hermu poan multi vocant eam, apud nos omnes Mercurialem. duo eius genera, masculus et[4] femina, quae efficacior, caule et cubitali, interdum ramoso in[5] cacumine, ocimo angustioribus foliis, geniculis[6]..., densis alarum cavis multis, semine in geniculis dependente , feminae copioso, mari iuxta genicula stante[7]et rariore [8] ac brevi contortoque, feminae soluto et candido. folia maribus nigriora, feminis candidiora;
[9] radix supervacua , praetenuis. nascuntur in campestribus cultis. mirum[10] est quod de utroque eorum[11] genere proditur: ut mares gignantur, hunc facere, ut feminae, illam; hoc contingere, si a conceptu[12] protinus bibatur sucus in passo edanturve folia[13] decocta ex oleo et sale, vel cruda ex aceto. quidam decocunt[14][15] eam in novo fictili cum heliotropio et II vel[16] III spicis, donec cogatur[17].
[18] decoctum dari iubent et herbam ipsam in cibo altero die purgationis mulieribus per triduum , quarto die a balineo coire eas. Hippocrates miris laudibus in mulierum usum[19] praedicavit has[20], at[21] hunc modum medicorum nemo novit. ille eas volvae cum melle vel rosaceo vel irino[22] vel lilino[23] admovit, item ad ciendos menses secundasque. idem[24] praestare potu fotuque dixit. instillavit auribus olidis[25] sucum[26], inunxit[27] cum vino vetere [28] alvo[29][30].
[31] folia inposuit epiphoris; stranguriae et vesicis[32] decoctum eius dedit cum murra et ture. alvo quidem solvendae vel in febri decoquitur[33] quantum manus capiat in II[34] sextariis aquae ad dimidias; bibitur sale et melle admixto nec non cum ungula suis aut gallinaceo decocta[35] salubrius. purgationis causa putavere aliqui utramque dandam sive[36] cum malva decoctam[37]. thoracem purgant, bilem detrahunt, sed stomachum laedunt. reliquos usus dicemus suis locis.
[38] Invenisse[39] et[40] Achilles discipulus Chironis qua[41] volneribus [42] mederetur[43] —quae ob[44] id Achilleos[45] vocatur— ac[46] sanasse Teleplhum[47] dicitur. alii primum aeruginem invenisse utilissimam emplastris—ideoque pingitur ex[48] cuspide decutiens eam[49] gladio[50] in volnus Telephi[51] —, alii utroque usum medicamento volunt[52]. aliqui et hanc panacem[53] Heracliam[54], alii sideriten[55] et apud nos milifoliam[56] vocant, cubitali scapo, ramosam[57], minutioribus[58] quam feniculi[59] foliis[60] vestitan[61] ab imo.
[62] alii fatentur quidem illam vulneribus utilem, sed veram Achilleon esse scapo caeruleo pedali, sine ramis, ex omni parte singulis foliis rotundis eleganter[63] vestitam; alii[64] quadrato caule, capitulis[65] marruvii[66], foliis[67] quercus[68] ; hac[69] etiam praecisos nervos glutinari[70]. faciunt alii[71] et sideritim[72] in maceriis[73] nascentem, cum teratur[74], foedi odoris[75] ;
[76] etiamnum aliam similem huic, sed candidioribus foliis et pinguioribus, teneriorem[77] cauliculis, in vineis nascentem, aliqui[78] vero binum[79] cubitorum, ramulis exilibus, triangulis[80], folio[81] felicis pediculo longo, betae semine, ones volneribus praecipuas. nostri eam, quae est latissimo folio, scopas regias vocant. medetur anginis[82] suum[83].
[84] Invenit et Teucer eadem aetate Teucrion[85], quam quidam hemionion[86] vocant, spargentem iuncos[87] tenues, folia parva[88], asperis locis[89], austero[90] sapore[91]. numquam florem[92] neque [93] semen gignit. medetur[94] lienibus, constatque sic inventam : cum exta[95] super eam proiecta[96] essent, adhaesisse lieni[97] eumque[98] exinanisse[99].
ob id a quibusdam splenion[100] vocatur. narrant sues, qui radicem eius edint[101], sine splene inveniri. quidam ramis hysopi[102] surculosam, folio fabae, eodem nomine appellant et colligi, cum[103] floreat[104], iubent[105] —adeo florere[106] non dubitant—maximeque ex Ciliciis[107] et Pisidiae[108] montibus laudant.
[109] Melampodis[110] fama divinationis[111] artibus nota est[112]. ab hoc appellatur unum hellebori genus Melampodion[113]. aliqui pastorem eodem nomine invenisse tradunt, capras purgari pasto[114] illo[115] animadvertentem[116], datoque lacte earum sanasse Proetidas[117][118] furentes..... quam ob rem de omnibus eius generibus dici simul convenit.
Prima duo sunt, candidum ac nigrum. hoc radicibus tantum intellegi tradunt plerique, alii[119]et folia nigri[120] platano [121] similia, sed[122] minora nigrioraque et pluribus[123] divisuris scissa, albi[124] betae incipientis[125], haec quoque nigriora et canalium dorso rubescentia, utraque caule palmi[126], ferulaceo, bulborum tunicis convoluto[127], radice fimbriata ceparum modo[128]. nigro equi[129], boves, sues necantur, itaque cavent id, cum candido vescantur. tempestivum esse tradunt messibus.
[130] plurimum[131] autem nascitur in Oete[132] monte et optimum[133], uno eius loco circa Pyram[134]. nigrum ubique provenit, sed melius [135] in Helicone[136], qui mons et aliis[137] laudatur herbis. candidum probatur secundum Oetaeum[138] Ponticum, tertio loco Eleaticum[139], quod in vitibus nasci ferunt, quarto Parnasium[140], quod adulteratur Aetolico ex vicino[141]. nigrum ex his Melampodium vocant, quo et domus[142] suffiunt[143] purgantque, spargentes et pecora, cum precatione sollemni.
[144] hoc et[145] religiosius colligitur, primum enim gladio circumscribitur, dein qui succisurus est ortum spectat[146] et precatur, ut id liceat sibi concedentibus diis facere observatque aquilae volatus; fere enim secantibus interest, et, si prope advolavit [147], moriturum illo anno qui succidat augurium est. nec album facile[148] colligitur, caput adgravans maxime, nisi praesumatur alium et subinde vinum sorbeatur celeriterque fodiatur[149].
[150] nigrum alii[151] encymon[152] vocant, alii polyrrhizon[153]. purgat[154] per inferna[155], candidum autem vomitione causasque morborum extrahit, quondam terribile, postea tam promiscuum [156], ut plerique studiorum gratia, ad pervidenda[157] acrius quae commentabantur, saepius sumptitaverint[158]. Carneaden [159] responsurum Zenonis libris
[160]. . .. Drusumque[161] apud nos, tribunorum[162] popularium clarissimum, cui ante omnis[163] plebs[164] adstans[165] plausit[166], optimates[167] vero bellum[168] Marsicum inputavere [169], constat hoc medicamento liberatum comitiali morbo in Anticyra insula. ibi[170] enim tutissime[171] sumitur, quoniam, ut diximus, sesamoides[172] admiscent. Italia veratrum[173] vocat.
Farina eorum per se[174] et mixta radiculae[175], qua lanas diximus lavari, sternumentum[176] facit, amboque somnum[177].[178]
[179] leguntur autem tenuissimae[180] radices brevesque[181] ac velut decurtatae[182] et imae[183]. nam summa, quae est crassissima, cepis similis[184], canibus tantum datur purgationis causa. antiqui radicem[185] cortice[186] quam carnosissimo[187] seligebant[188], quo[189] tenuior eximeretur medulla; hanc umidis spongeis opertam[190] turgescentemque acu in[191] longitudinem findebant, dein fila in umbra siccabant his[192] utentes. nunc ramulos ipsos ab radice quam crassissimi[193] corticis ita dant[194]. optimum quod acre[195] gustu[196] fervensque in frangendo pulverem emittit. durare vim[197] xxx annis ferunt.
[198][199] Nigrum medetur paralyticis, insanientibus, hydropicis , dum citra[200] febrim, podagris[201] veteribus, articulariis morbis. trahit ex alvo bilem, pituitas[202], aquas[203]. datur ad leniter molliendam[204] alvum plurimum drachma una[205], modice IIII[206] obolis. miscuere[207] aliqui[208] et scamonium[209], sed[210] tutius salem. in dulcibus datum copiosius periculum infert. oculorum caliginem fotu discutit;
[211] ob id quidam et inunxere trito. strumas, suppurata, duritias concoquit et purgat, item fistulas [212] tertio[213] die exemptum. verrucas tollit cum squama[214] aeris et sandaraca. hydropicorum ventri inponitur cum farina hordeacia et vino. pecorum et iumentorum pituitas sanat surculo per aurem traiecto et postero die eadem hora exempto, scabiem[215] quadripedum cum ture, cera[216] ac[217] pice[218] vel[219] cum pisselaeo.
[220] Album optimum, quod celerrime movet sternumenta [221], sed multum terribilius nigro, praecipue si quis apparatum poturorum[222] apud antiquos legat contra horrores, strangulatus, intempestivas somni vires[223], singultus[224] infinitos aut sternumenta, stomachi[225] dissolutiones, tardiores[226] vomitus aut longiores, exiguos aut nimios. quippe alia dare soliti, quae concitarent vomitiones, ipsumque helleborum extrahere [227] medicamentis aut clysteribus, saepius etiam sanguine venis emisso.
iam vero et cum prospere cedat, terribilius[228] variis coloribus vomitionum et post vomitiones observatione[229] alvi, balinearum dispensatione, totius corporis cura, antecedente omnia haec magno terrore famae, namque tradunt absumi carnes[230], si coquatur[231] una. sed antiquorum vitium erat quod propter hos metus parcius dabant, cum celerius erumpat, quo[232] largius sumitur.
Themison[233] binas, non[234] amplius, drachmas datavit; sequentes et quaternas dedere claro Herophili praeconio, qui helleborum fortissimi ducis similitudini[235] aequabat; concitatis enim intus omnibus[236] ipsum in primis[237] exire. praeterea mirum inventum est, quod incisum forficulis[238], ut diximus, cribrant[239] : cortex[240] remanet, hoc[241] inaniunt[242] ; medulla cadit, haec in nimia purgatione data vomitiones sistit.
[243] Cavendum est felici quoque cura, ne nubilo die detur, inpetibiles[244] quippe cruciatus existunt. nam aestate potius[245] quam hieme dandum non est in dubio. corpus VII diebus ante praeparandum cibis acribus, abstinentia vini[246], quarto et tertio die vomitionibus, pridie cenae abstinentia. album et in dulci datur, aptissime vero in lente[247] aut[248] pulte. nuper invenere dissectis[249] raphanis inserere helleborum rursusque conprimere raphanos, ut transeat vis, atque lenimento[250][251] dare. reddi post IIII fere horas incipit; totuml opus septenis peragitur horis.
[252] medetur ita morbis comitialibus , ut diximus, vertigini[253], melancholicis[254], insanientibus,[255] lymphatis[256], elephantiasi albae, lepris, tetano, tremulis, podagricis , hydropicis incipientibusque tympanicis[257], stomachicis[258], spasticis cynicis[259], ischiadicis[260], quartanis, quae aliter non desinant [261], tussi veteri, inflationibus, torminibus redeuntibus.
[262] Vetant dari senibus, pueris[263], item mollis[264] ac feminei corporis animive, exilibus aut teneris, et feminis minus quam viris, item timidis aut si exulcerata sint praecordia vel tumeant, minime[265] sanguinem excreantibus[266] causariisve[267] latere[268]. faucibus[269] medetur extra corpori inpositum[270],eruptionibus pituitae cum axungia[271] salsa inlitum[272], item suppurationi veteri. mures[273] polentae[274] admixtum necat[275]. Galli sagittas in venatu helleboro tingunt circumcisoque vulnere teneriorem sentiri carnem[276] adfirmant. muscae quoque necantur albo[277] trito[278] et cum lacte sparso. eodem et phthiriasis emendatur.