[1] Primum igitur dicatur, cur[2] Veneris[3] stella[4] numquam longius XLVI[5] partibus, Mercurii XX[6] ab[7] sole abscedant, saepe citra eas ad[8] solem reciprocent[9]. conversas habent. utraeque apsidas ut infra solem sitae, tantumque circulis[10] earum subter[11] est quantum superne praedictarum, et ideo non possunt abesse amplius, quoniam curvatura apsidum ibi non habet longitudinem maiorem. ergo utrique[12] simili ratione modum[13] statuunt apsidum suarum margines, ac spatia longitudinis latitudinum evagatione pensant. at
enim cur non semper ad quadraginta sex et ad partes viginti[14] perveniunt? immo vero, sed ratio canonicos[15] fallit. namque apparet apsidas quoque earum moveri, quod numquam[16] transeant solem. itaque cum in partem ipsam eius incidere margines alterutro latere, tum et stellae ad longissima sua intervalla pervenire intelleguntur. cum citra[17] fuere margines, totidem partibus et ipsae ocius redire cogurtur[18], cum sit illa semper utrique extremitas summa.
Hinc et ratio motuumconversa intellegitur. superiores enim celerrime feruntur in occasu vespertino, hae tardissime; illae a terra altissime absunt, cum tardissime moventur, hae, cum ocissime, quia, sicut in illis propinquitas centri adcelerat, ita in his extremitas circuli. illae ab exortu matutino minuere celeritatem incipiunt, hae vero augere; illae retro cursum agunt a statione matutina[19] usque ad vespertinam, Veneris a vespertina usque ad matutinam.
incipit autem ab exortu matutino latitudinem scandere, altitudinem[20] vero ac[21] solem insequi a statione[22] matutina, ocissima in occasu[23] matutino et altissima, degredi autem latitudine motumque minuere ab exortu vespertino[24], retro quidem ire simulque altitudine degredi ab[25] statione vespertina[26], Mercurii rursus[27] stella[28] utroque modo scandere ab exortu matutino, degredi vero[29] latitudine a vespertino, consecutoque sole ad quindecim partium intervallum[30] consistit quadriduo prope inmobilis.
mox ab altitudine descendit retroque graditur ab occasu vespertino usque ad exortum matutinum, tantumque haec et luna totidem diebus, quot subiere, descendunt. Veneris quindecies[31] pluribus subit, rursus Saturni et Iovis duplicato degrediuntur[32], Martis etiam quadruplicato. tanta est naturae varietas, sed ratio evidens. nam quae in vaporem solis nituntur, etiam descendunt aegre.
Multa promi amplius circa haec possunt secreta naturae legesque, quibus ipsa serviat, exempli gratia in Martis sidere, cuius est maxime inobservabilis cursus, numquam id stationem facere Iovis sidere triquetro, raro admodum LX partibus discreto, qui numerus sexangulas mundi efficit formas, nec exortus nisi in duobus signis tantum, cancri et leonis, simul edere[33], Mercurii vero sidus exortus vespertinos in[34] piscibus raros facere, creberrimos[35] in virgine, in libra[36] matutinos, item[37] matutinos in aquario, rarissimos in leone, retrogradum in tauro et geminis[38] non fieri, in cancro vero non citra vicesimam quintam partem,
[39]lunam bis coitum cum sole in nullo alio signo facere quam geminis, non coire aliquando in sagittario tantum, novissimam vero primamque eadem die vel nocte nullo alio in signo quam ariete conspici—id quoque paucis mortalium contigit[40], et inde fama cernendi Lynceo—, non conparere in caelo Saturni sidus et Martis, cum plurimum, diebus CLXX, lovis XXXVI aut, cum minimum, denis detractis diebus[41], Veneris LXVIIII[42] aut, cum minimum, LII, 5 Mercuri XIII[43] aut, cum plurimum, XVII[44].