[1] Principium autem a Catone sumemus: Fortissimi viri et milites strenuissimi ex agricolis gignuntur minimeque male cogitantes.—Praedium ne cupide emas. in re rustica operae[2] ne parcas, in agro emendo minime. quod male emptum est, semper paenitet. agrum paraturos ante omnia intueri oportet aquam[3], viam[4], vicinum[5]. singula magnas interpretationes habent nec dubias[6].
[7] Cato in conterminis hoc amplius aestimari[8] iubet, quo pacto niteant[9]. in bona enim[10], inquit, regione[11] bene nitent[12]. Atilius Regulus ille Punico bello bis consul aiebat neque fecundissimis locis insalubrem agrum parandum neque effetis saluberrimum. salubritas loci non semper incolarum colore detegitur, quoniam adsueti etiam in pestilentibus durant. praeterea sunt quaedam partibus anni salubria, nihil autem salutare est, nisi quod toto anno salubre[13]. malus est ager, cum quo dominus luctatur.
[14]Cato inter prima spectari iubet, ut solum sua virtute valeat[15] qua dictum est positione, ut operariorum copia[16] prope sit oppidumque validum, ut navigiorum evectus vel itinerum, ut bene[17] aedificatus et cultus. in quo falli plerosque video; segnitiem[18] enim prioris domini pro emptore esse arbitrantur[19]. nihil est damnosius[20] deserto[21] agro[22]. itaque Cato, de bono domino melius emi, nec temere contemnendam alienam disciplinam, agroque[23] ut homini, quamvis quaestuosus sit, si tamen et sumptuosus, non multum superesse.
ille in agro quaestuosissimam iudicat vitem, non frustra, quoniam ante omnia de inpensae[24] ratione cavit[25]; proxime hortos irriguos[26], nec id falso, si sub oppido sint; et prata antiqui parata dixere, idemque Cato interrogatus , quis[27] esset certissimus quaestus, respondit: si bene pascas; qui[28] proximus: si sat[29] bene.
[32] quod agricolam[33] vendacem[34] esse oportere dixit, fundum in adulescentia conserendum sine cunctatione[35], aedificandum non nisi consito[36] agro, tunc quoque cunctanter, optimumque est, ut[37] volgo dixere, aliena insania frui, sed ita, ut villarum tutela non sit oneri. eum tamen, qui bene habitet, saepius ventitare in agrum, frontemque domini plus prodesse quam occipitium non mentiuntur.