C. PLINI SECVNDI
NATVRALIS HISTORIAE
LIBER XIV
Externae arbores indocilesque nasci alibi quam[2] ubi coepere et quae in alienas non commeant[3] terras hactenus fere sunt, licetque iam de communibus loqui, quarum omnium peculiaris parens videri potest Italia. noscentes[4] tantum meminerint naturas earum a nobis interim dici, non culturas , quamquam et colendi[5] maxima[6] in natura portio est.
illud satis mirari non queo, interisse quarundam memoriam [7] atque etiam nominum[8] quae[9] auctores prodidere notitiam . quis enim non communicato orbe terrarum maiestate Romani imperii profecisse vitam putet commercio rerum ac societate festae pacis omniaque, etiam quae ante occulta[10] fuerant, in promiscuo usu facta?
[11] at Hercules[12] non reperiuntur [13] qui norint[14] multa ab antiquis prodita. tanto priscorum cura fertilior aut industria felicior fuit, ante milia annorum [15] inter principia litterarum Hesiodo praecepta agricolis pandere orso subsecutisque non paucis hanc curam eius, unde nobis crevit labor, quippe cum requirenda sint[16] non solum postea inventa, verum etiam ea quae invenerant prisci, desidia[17] rerum internecione[18] memoriae indicta[19].
cuius vitii[20] causas quis alias quam publicas mundi invenerit? nimirum alii subiere ritus circaque alia mentes hominum detinentur et avaritiae tancum artes coluntur. antea inclusis gentium imperiis intra ipsas adeoque[21] et ingeniis[22], quadam sterilitate fortunae necesse erat animi bona exercere, regesque innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opes[23], inmortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, qua re abundabant[24] et praemia et opera[25] vitae. posteris laxitas[26] mundi e; rerum amplitudo damno fuit.
postquam senator censu[27] legi coeptus[28], iudex fieri censu[29], magistratum ducemque nihil[30] magis[31] exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio in quaestu fertilissimo ac sola gaudia[32] in possidendo , pessum iere vitae pretia omnesque a maximo bono liberales dictae artes in contrarium cecidere ac servitute sola profici[33] coeptum[34].
[38] sed nos oblitterata[39] quoque scrutabimur, nec deterrebit quarundam rerum humilitas, sicuti[40] nec in animalibus fecit, quamquam videmus Vergilium praecellentissimum vatem ea de causa hor???orum dotes fugisse et in his[41] quae[42] rettulit flores modo rerum decerpsisse[43], beatum felicemque gratiae quindecim omnino[44] generibus uvarum nominatis, tribus oleae[45], totidem pirorum, malo vero tantum Assyrio, ceteris omnibus neglectis.