[1] 21. Lyncas[2]Lyncas vulgo frequentes et sphingas[3], fusco pilo, mammis in pectore geminis, Aethiopia generat multaque alia monstris[4] similia, pinnatos[5] equos et cornibus armatos , quos pegasos vocant, crocotas[6] velut ex cane lupoque conceptos[7], omnia dentibus frangentes protinusque devorata conficientes ventre, cercopithecos[8] nigris capitibus, pilo asini[9] et dissimiles ceteris voce, Indicos[10] boves unicornes[11] tricornesque , leucrocotam[12] , pernicissimam[13] feram[14] asini feri magnitudine , clunibus[15] cervinis[16], collo[17], cauda, pectore leonis, capite melium[18] , bisulca ungula, ore ad aures usque rescisso, dentium locis[19][20] osse perpetuo —
[21](hanc feram humanas voces tradunt imitari. apud eosdem[22] et quae vocatur eale[23], magnitudine equi[24] fluviatilis, cauda elephanti, colore nigra vel fulva, maxillis[25] apri, maiora cubitalibus cornua habens mobilia, quae[26] alterna in pugna[27] sistit[28] variatque[29] infesta[30] aut obliqua[31], utcumque ratio monstravit) —,
[32] sed atrocissimos tauros[33] silvestres , maiores agrestibus, velocitate ante omnes[34], colore fulvos, oculis caeruleis, pilo in contrarium verso[35], rictu ad aures dehiscente iuxta cornua mobilia. tergori[36] duritia silicis , omne respuens vulnus. feras omnes venantur, ipsi non aliter quam foveis capti feritate[37] semper intereunt.
[38] apud[39] eosdem nasci Ctesias[40] scribit quam mantichoran[41] appellat, triplici dentium ordine pectinatim coeuntium, facie et auriculis hominis, oculis glaucis, colore sanguineo, corpore leonis, cauda scorpionis modo spicula infigentem, vocis ut si misceatur fistulae et tubae concentus, velocitatis magnae[42] , humani corporis vel praecipue adpetentem.
[43] in India[44] et boves solidis ungulis, unicornes, et feram nomine axin hinnulei [45] pelle pluribus candidioribusque maculis, sacrorum[46] Liberi patris — (Orsaei[47] Indi simias candentes toto corpore venantur ) —, asperrimam[48] autem feram monocerotem, reliquo corpore equo similem, capite cervo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu gravi, uno cornu nigro media fronte cubitorum duum[49] eminente[50]. hanc feram vivam negant capi.
[51] Apud Hesperios Aethiopas fons[52] est Nigris, ut plerique existimavere, Nili caput[53], ut argumenta quae diximus [54] persuadent. iuxta hunc fera appellatur catoblepas[55], modica alioqui[56] ceterisque membris iners, caput tantum praegrave aegre ferens — id[57] deiectum semper in terram — , alias internicio[58] humani generis, omnibus, qui oculos eius videre, confestim expirantibus.
[59] Eadem et basilisci[60] serpentis[61] est vis. Cyrenaica hunc[62] generat provincia, duodecim[63] non amplius digitorum magnitudine, candida in capite macula[64] ut[65] quodam diademate insignem[66]. sibilo omnes fugat serpentes nec flexu multiplici , ut reliquae[67] , corpus inpellit, sed celsus et erectus in[68] medio incedens, necat[69] frutices, non contactos[70] modo, verum et adflatos, exurit herbas, rumpit saxa: talis[71] vis malo est. creditum[72] quondam ex equo occisum[73] hasta et per eam subeunte [74] vi non equitem[75] modo, sed equum quoque absumptum[76]. atque[77] huic tali monstro —