[1] Ipsum cremare[2] apud Romanos non fuit veteris instituti: terra condebantur. at postquam[3] longinquis bellis obrutos erui cognovere, tune institutum, et tamen multae[4] familiae priscos servavere ritus, sicut in Cornelia nemo ante Sullam dictatorem traditur crematus[5], idque voluisse veritum talionem eruto[6] C. Mari cadavere. [sepultus vero[7] intellegatur[8][9]quoquo modo conditus, humatus vero humo contectus].