Aethiopia Aegypto contermina insignes arbores non fere[1] habet praeter liniferam, qualis[2] Indorum atque Arabiae [3] dicta est. propior[4] tamen huic natura lanae maiorque[5] folliculus granati modo mali, similesque[6] et inter se arbores ipsae. praeter hanc palmae, quales retulimus. insularum[7] arbores ambitu Aethiopiae et nemora odorata in mentione[8] earum dicta sunt.