Nunc dicetur cumulus ipse deliciarum et summa auctoritas rei.
[1] ergo regale unguentum, appellatum quoniam Parthorum regibus ita temperatur, constat[2] myrobalano, costo, amomo, cinnamo comaco[3], cardamomo, nardi[4] spica[5], maro, murra, casia, styrace, ladano, opobalsamo, calamo iuncoque[6] Syriis, oenanthe, malolathro, serichato[7] , cypro[8], aspalatho, panace, croco, cypiro[9] , amaraco, loto[10], melle, vino. nihilque eius rei causa[11] in Italia victrice omnium, in Europa vero tota praeter irim Illyricam[12] et nardum Gallicum gignitur. nam[13] vinum et rosa et myrti folia oleumque communia fere omnium terrarum intellegantur[14].
[15][16] Siccis odoribus constant[17] quae diapasmata vocantur. nam[18] faecem[19] unguenti magma[20] appellant. inter omnes potentissimus [21] odor quisquis novissime additur. unguenta optime[22] servantur in alabastris, odores[23] in oleo, quod diuturnitati[24] eorum tanto[25] utilius[26] quanto pinguius, ut ex amygdalis. et ipsa unguenta vetustate meliora. sol inimicus iis[27], quam ob rem in umbra conduntur[28] plumbeis vasis. experimentum[29] eorum inversa manu capitur, ne carnosae partis calor vitiet.