unum animal digitos habentium herba alitur, lepus; ea[1] et fruge[2] solidipedes, et e bisulcis sues[3] omni cibatu et radicibus. solidipedum volutatio propria. serratorum dentium carnivora [4] sunt omnia; ursi et fruge, fronde, vindemia, pomis vivunt et apibus, cancris etiam ac formicis; lupi, ut diximus,[5] et terra in fame.
[6] pecus potu pinguescit, ideo sal illis aptissimus ; item veterina, quamquam et fruge et herba, scilicet[7] ut bibere[8] , sic edunt. ruminant praeter[9] iam dicta silvestrium cervi, cum a nobis aluntur, omnia autem iacentia potius quam stantia, et hieme magis quam aestate, septenis fere mensibus. Pontici quoque mures simili modo remandunt.
[10][11] In potu[12] autem, quibus serrati dentes, lambunt et mures hi vulgares, quamvis ex alio genere sint. quibus continui dentes, sorbent, ut equi, boves. neutrum ursi, sed aquam quoque morsu vorant. in Africa maior pars ferarum aestate non bibunt inopia imbrium, quam ob causam capti mures Libyci[13] , si bibere, moriuntur. orygem[14] perpetuo[15] sitientia [16] Africae[17] generant[18] ex natura loci[19] potu carentem[20] et[21][22] mirabili modo ad remedia sitientium: namque Gaetuli latrones eo durant auxilio, repertis aperto[23] corpore eorum saluberrimi liquoris vesicis.
[24]Insidunt in eadem Africa pardi condensam arborem[25] occultatique ex ramis[26] in praetereuntia desiliunt atque e volucrum sede grassantur[27]. feles quidem quo[28] silentio, quam levibus[29] vestigiis obrepunt avibus! quam occulte speculatae in musculos exiliunt! excrementa sua effossa obruunt terra, intellegentes odorem ilium indicem sui esse.