[1] E[2] reliquo genere pomorum ficus[3] amplissima est, quaedamque et piris magnitudine aemulae[4]. de Aegyptiae Cypriaeque[5] miraculis retulimus inter externas. Idaea[6] rubet olivae magnitudine, rotundior tantum, sapore[7] mespili. Alexandrinam hanc ibi vocant, crassitudine cubitali, ramosam[8], materie[9] validam, lentam, sine lacte, cortice viridi, folio tiliae, sed molli. Onesicritus tradit in Hyrcania[10] multum nostris esse dulciores fertilioresque, ut quae[11] modios CCLXX singulae ferant.
[12][13] ad nos ex aliis transiere gentibus, Chalcide, Chio[14], quarum plura genera. si quidem et Lydiae[15], quae sunt purpureae, et mamillanae similitudinem earum habent et callistruthiae[16] farti[17] sapore praestantiores, ficorum omnium frigidissimae[18]. nam de Africanis, quoniam[19] multi praeferunt cunctis, magna quaestio est, cum id genus in Africam[20] nuperrime [21] transient.
[22] patriae nomen optinent etiam[23] Alexandrinae[24] ex nigris[25] , candicante[26] rima, cognomine delicatae. nigra et Rhodia est et Tiburtina de praecocibus. sunt et auctorum nomina iis, Liviae[27] , Pompei[28]. siccandis haec sole in annuos[29] usus aptissima cum mariscis et[30] quas harundinum folii macula variat. est et Herculanea et albicerata et aratia[31] alba, pediculo minimo,
[32] latissima. primo autem provenit porphyritis [33], longissimo[34] pediculo. comitatur eam e[35] minimis[36], vilissimis [37] popularis dicta. contra novissima sub hieme maturatur chelidonia. sunt praeterea[38] eaedem[39] serotinae et praecoces, biferae, alba ac nigra, cum messe[40] vindemiaque maturescentes . serotinae et a corio appellatae duro, ex Chalcidicis quarundam trifero[41] proventu.
[42] Tarenti tantum praedulces nascuntur, quas vocant onas[43] . Cato de ficis ita memorat: Ficos mariscas in loco cretoso aut[44] aperto serito, in loco autem crassiore aut stercorato Africanas et Herculaneas, Sacontinas[45], hibernas, Tellanas[46] atras pediculo longo. postea tot[47] subiere nomina atque genera, ut vel hoc solum aestimantibus appareat mutatam esse vitam. sunt et hibernae quibusdam provinciis, uti[48] Moesiae, sed artis, non naturae[49]. parvarum genusarborum post autumnum fimo contegunt,
[54] Sed a Catone appellata iam tum Africana[55] admonet[56] Africae[57] ad ingens docimentum[58] usi[59] eo pomo. namque perni ciali[60] odio Carthaginis flagrans nepotumque securitatis anxius, cum clamaret omni senatu Carthaginem delendam, adtulit quodam die in curiam praecocem ex ea provincia ficum ostendensque patribus[61] : Interrogo vos, inquit[62], quando hanc[63] pomum demptam[64] putetis ex arbore. cum inter omnes recentem[65] esse constaret:
Atqui tertium, inquit, ante diem scitote decerptam Carthagine. tam prope a moeris[66] habemus hostem! statimque sumptum est Punicum tertium bellum, quo Carthago deleta est, quamquam Catone anno sequente rapto. quid primum in[67] eo miremur, curam ingeni an occasionem fortuitam, celeritatemque [68] cursus an vehementiam viri?
[69] super[70] omnia est, quo nihil equidem duco mirabilius[71] , tantam[72] illam urbem et de terrarum[73] orbe per[74] CXX annos aemulam[75] unius pomi argumento eversam, quod non Trebia[76] aut Trasimenus[77], non[78] Cannae busto Romani nominis perficere potuere, non castra Punica ad tertium lapidem vallata portaeque Collinae adequitans ipse Hannibal. tanto propius Carthaginem pomo Cato admovit[79]!
[80] Colitur ficus arbor in foro ipso ac comitio[81] Romae nata, sacra[82] fulguribus[83] ibi conditis magisque ob memoriam eius quae, nutrix[84] Romuli ac Remi[85] , conditores[86] imperii[87] in Lupercali prima protexit, ruminalis[88] appellata, quoniam sub ea inventa est lupa infantibus praebens rumim (ita[89] vocabant mammam), miraculo ex aere iuxta dicato, tamquam in comitium sponte transisset Atto[90] Navio[91] augurante. nec sine praesagio aliquo arescit[92] rursusque cura sacerdotum seritur. fuit[93] et ante Saturni aedem, urbis anno .. sublata sacro a Vestalibus facto, cum Silvani[94] simulacrum subverteret.
[95] eadem fortuito[96] satu[97] vivit[98] in medio foro, qua sidentia[99] imperii fundamenta ostento fatali Curtius maximis bonis, hoc est virtute ac pietate ac morte praeclara, expleverat. aeque fortuita eodem loco est vitis atque olea, umbrae gratia sedulitate [100] plebeia satae[101], ara[102] inde sublata gladiatorio munere Divi luli, quod novissime pugnavit in foro.
Admirabilis est pomi huiusce festinatio, unius in cunctis ad maturitatem properantis arte naturae.